Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. Reformati in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, constituunt intimum ejus, seu faciunt meditullium, et ibi ordinati sunt secundum patrias. In illo meditullio sunt Angli in medio; Hollandi ad meridiem et orientem; Germani ad septentrionem; Sueci ad occidentem et septentrionem; et Dani ad occidentem: sed in meditullio illo non sunt alii quam qui vitam charitatis ac ejus fidei vixerunt. Societates illorum ibi plures sunt. Circum illos sunt Reformati, qui non vitam fidei et charitatis degerunt: hi sunt qui sibi sicut caelos fecerunt. Sed alia omnium ordinatio est in caelo, et quoque in inferno. Quod Reformati meditullium ibi faciant, est quia, apud illos Verbum legitur, et Dominus etiam colitur, ex quo ibi maxima lux est, quae lux inde ut a centro propagatur in omnes peripherias, ac illustrat. Lux enim in qua sunt spiritus et angeli, procedit a Domino ut Sole, qui in sua essentia est Divinus Amor, et inde lux procedens in sua essentia est Divina Sapientia; inde est omne spirituale istius mundi. De Domino ut Sole in Mundo spirituali, et de Luce et Calore ex eo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 116-140).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church