Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. (vi.) Quod status mundi et ecclesiae ante ultimum judicium fuerit sicut vespera et nox, post illud autem sicut mane et dies.- Quando lux veri non apparet, et verum non recipitur, est status ecclesiae in mundo sicut vespera et nox; quod talis status ante ultimum judicium fuerit, constare potest a supradictis (n. 11); quando autem lux veri apparet, et verum recipitur, est status ecclesiae in mundo sicut mane et dies. Inde est, quod bini illi status ecclesiae in Verbo dicantur "vespera et mane," tum "nox et dies;" ut in his:

"Dixit ad me" Sanctus, "Usque ad vesperam mane bis mille trecenta; tunc justificabitur sanctum" (Dan. viii. 14). "Visio vesperae et mane veritas est" (Dan. viii. 26). "Erit dies unus, qui notus est Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux" (Sachar. xiv. 7). "Ad me clamans e Seir, Custos,... quid de nocte?... Dixit custos, Venit mane, etiamque nox" (Esai. xxi. (11,) 12). Jesus de ultimo tempore ecclesiae, "Vigilate,... non enim scitis, quando Dominus domus venturus sit, vesperi, media nocte, in {1}gallinaceo, an mane" (Marc. xiii. 35). Jesus dixit, "Me oportet operari... quando dies est; venit nox quando nemo potest operari" (Joh. ix. 4):

et alibi (Ut Esai. xvii. 14; Jer vi. 4, 5; Psalm. xxx. 6; Psalm. lxv. 9; Psalm. xc. 6). Quia per "vesperam" et "noctem" talia intelliguntur, ideo Dominus, ut impleret Verbum, etiam in vespera sepultus est, et postea mane resurrexit. @1 "gallinaceo":- Sic, nisi legeres gallicinio.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church