Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. (v.) Quod inde sit quod post ultimum judicium peractum, et non prius, revelationes pro Nova Ecclesia factae sint; nam postquam per ultimum judicium communicatio restituta est, potest homo illustrari et reformari, hoc est Divinum verum Verbi intelligere, illud intellectum recipere, ac receptum retinere, obstacula enim interjecta remota sunt: quare Johannes, postquam prius caelum et prior terra transivit, dicit se Vidisse novum caelum et novam terram; et tunc urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam coram marito suo: et audivit Sedentem super throno dicentem, "Ecce nova omnia facio" (Apoc. xxi. 1, 2, 5);

quod per "Hierosolymam" intelligatur ecclesia, videatur in Doctrina de Domino (n. 62-64); ac de novis ejus (n. 65 ibi).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church