Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 949

Previous Number Next Number See English 

949. (Vers. 12.) "Et ecce venio cito, et merces Mea cum Me, reddens unicuique sicut opus ejus erit," significat quod Dominus certe venturus sit, et quod Ipse sit Caelum et Felicitas vitae aeternae, cuique secundum fidem in Ipsum et vitam secundum praecepta Ipsius.- "Ecce venio cito" significat quod certe venturus sit, hoc est, ad faciendum judicium, et ad condendum Novum Caelum, et Novam Ecclesiam; quod "cito" sit certo, videatur n. 4, 943, 944, 947: "merces Mea cum Me" significat quod ipse Dominus sit Caelum et Felicitas vitae aeternae; quod "merces" sit Caelum et felicitas aeterna, videatur n. 526; quod Ipse Dominus sit, videbitur infra: "reddens unicuique secundum opus ejus" significat secundum conjunctionem cum Domino per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; quod haec significentur, est quia per bona opera significantur charitas et fides in internis, et simul illarum effectus in externis; et quia charitas et fides sunt a Domino et secundum conjunctionem cum Ipso, patet quod illa significentur; ita quoque haec cum prioribus cohaerent: quod bona opera sint charitas et fides in internis, et simul effectus illarum in externis, videatur supra (n. 641, 868, 871). Quod charitas et fides non sint ab homine, sed a Domino, notum est; et quia a Domino, sunt secundum conjunctionem cum Ipso, et conjunctio cum Ipso fit per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; per fidem in Ipsum intelligitur fiducia quod Ipse salvet, et haec fiducia est illis qui Ipsum immediate adeunt, et fugiunt mala ut peccata; apud alios non dabilis est. Dictum est quod "merces Mea cum Me" significet quod Ipse sit Caelum et felicitas vitae aeternae, "merces" enim est beatitudo intrinseca, quae vocatur pax, et inde gaudium externum; haec unice sunt a Domino, et quae a Domino sunt non modo sunt ab Ipso, sed etiam sunt Ipse, nam Dominus non potest aliquid a Se emittere, nisi Ipse sit: est enim Omnipraesens apud unumquemvis hominem secundum conjunctionem; et conjunctio (est) secundum receptionem, et receptio secundum amorem et sapientiam; aut si velitis secundum charitatem et fidem, et charitas et fides secundum vitam, et vita secundum aversationem mali et falsi, ac aversatio mali et falsi secundum cognitionem quid malum et falsum, et tunc secundum paenitentiam et simul intuitionem ad Dominum. Quod "merces" non modo sit a Domino, sed etiam Ipse Dominus, patet a locis in Verbo, ubi dicitur quod qui conjuncti sunt Ipsi sint in Ipso et Ipse in illis (Ut constare potest apud Johannem xiv. 20-24; cap. xv. 4, 5, seq.; cap. xvii. 19, 21, 22, 26; et alibi), (videatur supra, n. 883); et quoque ubi dicitur quod Spiritus Sanctus sit in illis, et Spiritus Sanctus est Dominus, est enim Divina Ipsius Praesentia; et quoque cum oratur ut Deus habitet in illis, doceat illos, ducat illos, linguam ad praedicandum, et corpus ad faciendum quod bonum est, praeter similia alia: est enim Dominus Ipse Amor et Ipsa Sapientia; haec duo non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur, et secundum quale receptionis: ast hoc arcanum non potest intelligi, nisi ab illis qui in sapientia sunt ex receptione lucis e Caelo a Domino; pro his sunt quae scripta sunt in binis Operibus, uno de Divina Providentia, altero de Divino Amore et Divina Sapientia, in quibus demonstratum est, quod Ipse Dominus sit in hominibus secundum receptionem, et non aliquod Divinum separatum ab Ipso. Angeli in hac idea sunt, dum in idea de Omnipraesentia Divina, et non dubito quin etiam aliqui Christiani in simili possint esse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church