Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 948

Previous Number Next Number See English 

948. (Vers. 11.) "Injustus injustus fiat adhuc, at sordidus sordescat adhuc, et justus justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc," significat statum omnium in particulari post mortem, et ante ejus judicium, et in communi ante Ultimum Judicium; quod illis qui in malis sunt auferentur bona, et qui in falsis auferentur vera; ac vicissim quod illis qui in bonis sunt auferentur mala, et qui in veris auferentur falsa. - Per "injustum" significatur qui in malis est, et per Justum" qui in bonis (n. 668); per "sordidum" aut immundum significatur qui in falsis (n. 702, 708, 924), et per "sanctum" significatur qui in veris (n. 173, 586, 666, 852); inde sequitur quod per "injustus injustus fiat adhuc" significetur quod qui in malis est adhuc plus in malis erit, et per "sordidus sordescat adhuc" significetur quod qui in falsis est adhuc plus in falsis erit; et vicissim, quod per "justus justificetur adhuc" significetur quod qui in bonis est adhuc plus in bonis erit, et per "sanctus sanctificetur adhuc" significetur quod qui in veris est adhuc plus in veris erit, Quod autem significetur quod qui in malis sunt auferentur bona, et qui in falsis auferentur vera, et vicissim quod qui in bonis sunt auferentur mala, et qui in veris auferentur falsa, est quia quantum alicui qui in malis est auferuntur bona tantum plus in malis est, et quantum alicui qui in falsis est auferuntur vera tantum plus in falsis est; ac vicissim, quantum alicui qui in bonis est auferuntur mala tantum plus in bonis est, et quantum alicui qui in veris est auferuntur falsa tantum plus in veris est. Hoc aut illud fit omnibus post mortem, sic enim praeparantur mali ad Infernum, et boni ad Caelum; non enim potest malus secum ferre ad Infernum bona et vera, nec potest bonus secum ferre in Caelum mala et falsa, sic enim confunderetur et Caelum et Infernum. Sed probe sciendum est quod intelligantur interius mali, ac interius boni; possunt enim interius mali exterius boni esse, agere enim possunt et loqui sicut boni, ut faciunt hypocritae, et possunt interius boni quandoque exterius mali esse, possunt enim exterius agere mala et loqui falsa, sed usque paenitentiam agunt, et in veris volunt informari: hoc idem est quod Dominus dicit, "Habenti omni dabitur ut abundet; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet auferetur" (Matth. xiii. 12; cap. xxv, 29; Marc. iv. 25; Luc. viii. 18; cap. xix. 26). Ita fit omnibus post mortem ante judicium super illos; etiam factum est in communi cum illis qui die Ultimi Judicii vel perierunt vel salvati sunt; nam antequam hoc factum est, non potuit Ultimum Judicium fieri, ex causa quia quamdiu mali retinuerunt bona et vera conjuncti fuerunt cum angelis ultimi Caeli quoad externa, et tamen separandi erant; et hoc est quod praedictum est a Domino (Matth. xiii. 24-30 et 38-40, quae explicata videantur supra, n. 324, 329, 343, 346, 398). Ex his videri potest, quid in Sensu spirituali significatur per "injustus injustus fiat adhuc, et sordidus sordescat adhuc, et justus justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc." Similia significantur per haec apud Danielem:

"Abi Daniel, quia occlusa et obsignata verba usque ad tempus finis: purgabuntur et mundabuntur multi, impie agent, nec intelligent ulli impii, intelligentes tamen intelligent" (xii. 9, 10).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church