845. (Vers. 4.) "Et vidi thronos, et consederunt super iis, et judicium datum est illis," significat quod vera Verbi, secundum quae omnes judicantur, aperta sint, et quod tunc sublati sint ex inferiore terra, qui a Domino reconditi fuerunt, ne a Dracone et ejus Bestiis seducerentur. -Quod haec significentur per haec verba, est quia per "thronos" super quibus consederunt non significantur throni, sed judicium secundum vera Verbi; quod per "thronos" visos in Caelo repraesentetur judicium, videatur supra (n. 229); quod non aliud per "thronos," super quibus consederunt viginti quatuor Seniores, et super quibus sessuri sunt duodecim Apostoli, et quod omnes judicentur secundum vera Verbi, videatur etiam supra (n. 233): inde patet, quod per "judicium datum est illis" significetur quod judicium datum sit veris Verbi. Quod sint qui ex inferiore terra a Domino sublati sunt in Caelum, qui interea ibi reconditi sunt, ne a Dracone et ejus Bestiis seducerentur, est quia dicitur de "animabus securi percussorum" et de "mortuis," ut sequitur; non quod mortui essent sibi, sed aliis. Locus ubi reconditi sunt, vocatur Terra inferior, quae proxime supra inferna est, sub Mundo spirituum, et ibi per communicationem cum Caelo et per conjunctionem cum Domino sunt in tuto. Talia loca sunt plura, et ibi inter se vivunt hilariter, et colunt Dominum, nec sciunt aliquid de Inferno. Illi qui ibi sunt, post Ultimum Judicium per vices elevantur in Caelum a Domino; et quando elevantur, removentur illi qui per "Draconem" intelliguntur. Datum est saepius videre quod sublati sint, et consociati angelis in Caelo. Hoc intelligitur in Verbo per quod "sepulchra aperta sint," et quod "mortui resurrexerint."