844. "Donec consummarentur mille anni, et post haec oportet eum solvi exiguum tempus," significat quod haec aliquamdiu seu aliquanto tempore, usque dum a Domino sublati sunt in Caelum qui in veris ex bono erant; post quod illi qui per "Draconem" intelliguntur, brevi tempore solvendi sint, et illis aperienda communicatio cum reliquis. -Quod per "donec consummarentur mille anni" significetur aliquamdiu seu aliquanto tempore, est quia per "mille annos" non significantur mille anni, sed aliquamdiu et aliquanto tempore, ut supra (n. 842); per "oportet eum solvi exiguum tempus" significatur quod post id illi qui per "Draconem" hic intelliguntur, de quibus supra, e custodia sua solvendi sint, et tunc illis aperienda communicatio cum reliquis; quod haec significentur, patet a supradictis, ita a serie rerum, et a connexione cum sequentibus in Sensu spirituali. Agitur in nunc sequentibus (a vers. 4 ad 6) de illis qui a Domino sublati sunt in Caelum, propter quos Draco remotus et conclusus est.