Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 842

Previous Number Next Number See English 

842. "Et ligavit eum mille annos" significat quod illi qui hic per "Draconem" intelliguntur, retracti et evulsi sint a reliquis in Mundo spirituum, ne communicatio esset cum illis aliquamdiu seu aliquanto tempore. -Quod per "ligare" hic significetur retrahere et avellere a reliquis in Mundo spirituum, ne communicatio esset cum illis, videbitur in mox sequente articulo. Quod per "mille annos" non intelligantur mille anni, sed aliquamdiu aut aliquanto tempore, est quia "mille" absque aliis numeris adjectis in mundo spirituali id significant: qui credit quod "mille anni" significent mille annos, non scit quod omnes numeri in Verbo significent res, et sic hallucinari potest, imprimis in Apocalypsi, de sensu rerum, ubi leguntur numeri, ut ubi "5," "7," "10," "12," "144," "666," "1200," 1600," "12,000," "144,000," et plures alii; in quibus posterioribus numeris "mille" non significant quam aliquod adjectivum, et cum "mille" adhibentur ad designanda tempora, significant aliquantum plus; at cum solitarie dicuntur, ut hic, significant aliquamdiu seu aliquanto tempore. Quod ita sit, mihi dictum est e Caelo, ubi in Verbo, quod ibi est, non aliquis numerus legitur, sed res pro numero, et pro "mille" aliquamdiu; mirantur ibi quod cum homines Ecclesiae viderunt in Apocalypsi tot numeros; qui non possunt non significare res, usque adhaeserint Chiliastarum seu Millenariorum conjecturis, et per id sibi impresserint vana de Ecclesiae statu ultimo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church