Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 841

Previous Number Next Number See English 

841. (Vers. 2.) "Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas," significat quod detenti sint qui per "Draconem" intelliguntur, qui quia sensualiter et non spiritualiter de rebus fidei cogitant, dicuntur "Serpens antiquus," et quia in malis quoad vitam sunt, dicuntur "Diabolus," et quia in falsis quoad doctrinam sunt, dicuntur "Satanas." -Quinam sunt qui per "Draconem" intelliguntur, videatur supra (n. 537); quod hic et ibi appelletur "Serpens antiquus, Diabolus et Satanas," est quia "serpens" significat illos qui sensualiter et non spiritualiter cogitant (n. 455, 550), "Diabolus" illos qui in malis quoad vitam sunt, ac "Satanas" illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (n. 97, 550). Omnes enim illi qui non immediate adeunt Dominum, de rebus Ecclesiae cogitant sensualiter, et non possunt spiritualiter; est enim Dominus ipsa Lux (n. 796, 797{1}); quare qui Dominum non immediate adeunt, non possunt ex luce spirituali, quae est lux Caeli, cogitare, sed ex luce naturali separata a luce spirituali, quod est cogitare sensualiter; inde est quod illi dicantur "Serpens antiquus." Illi qui non adeunt immediate Dominum, nec fugiunt mala ut peccata, manent in peccatis; inde est quod Draco dicatur "Diabolus;" et quia iidem in falsis quoad doctrinam sunt, inde est quod Draco dicatur "Satanas." @1 797 pro "799"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church