Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 731

Previous Number Next Number See English 

731. "Et admiratus sum videns illam admiratione magna," significat stuporem quod Religiosum illud tale sit interius, cum tamen aliter apparet exterius. -"Admirari admiratione magna," est obstupescere valde; "videns illam" significat quod Mulier, hoc est, Religiosum, tale sit interius, cum tamen aliter apparet exterius; obstupuit enim, quod videret Mulierem sedentem super Bestia coccinea indutam purpura et coccino, inauratam auro, lapide pretioso et margaritis, habentem poculum aureum in manu sua, quae erant apparentiae ejus in externis, et tamen poculum erat plenum abominatione et immunditie scortationis; ac in fronte vidit scriptum, "Mater scortationum et abominationum terrae," quae sunt interna ejus. Haec a Johanne dicta sunt, quia unusquisque etiam hodie non potest non obstupescere, cum videt Religiosum illud tam sanctum et splendidum in externis, et non novit quod tam prophanum et abominabile sit in internis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church