Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 730

Previous Number Next Number See English 

730. (Vers. 6.) "Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum et ex sanguine testium Jesu," significat Religiosum illud insaniens ex adulteratis et prophanatis Divinis Veris et Bonis Domini, Verbi et inde Ecclesiae. -Per "Mulierem" significatur Religiosum illud, ut supra (n. 723, 725); per "inebriari" significatur insanire in spiritualibus (n. 721); per "sanguinem" significatur falsificatio, adulteratio et prophanatio Verbi (n. 327, 379, 681, 684); per "sanctos" significantur illi qui a Domino per Verbum in Divinis Veris sunt, et abstracte Divina vera Domini, Verbi et inde Ecclesiae (n. 173, 586, 666) per "testes Jesu" significantur abstracte vera et bona a Domino per Verbum in Ecclesia (n. 6, 16, 490, 506, 668{1}), hic illa prophanata, quia dicitur "sanguis martyrum" seu "testium Jesu," et de "Babylone" per quam etiam significatur prophanatio boni et veri Verbi et Ecclesiae (n. 717, 718). Ex his constat, quod per "vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum et ex sanguine testium Jesu" significetur Religiosum illud insaniens ex adulteratis et prophanatis Divinis veris et bonis Domini, Verbi et inde Ecclesiae. @1 668 pro "669"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church