657. "Angelos septem habentes plagas septem ultimas," significat mala et falsa in Ecclesia, qualia in ultimo ejus statu sunt, a Domino universaliter detecta. - Per "septem Angelos" significatur universum Caelum; at quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Domino, ideo per "septem Angelos" significatur Dominus; nec alius potest detegere mala et falsa quae in Ecclesia sunt. Quod per "Angelos" significetur Caelum, et in supremo Sensu Dominus, videatur supra (n. 5, 258, 344, 465, 644, 647, 648). Per "plagas" significantur mala et falsa, mala amoris et falsa fidei; sunt enim illa quae in sequente capite describuntur, et significantur per "ulcus malum et noxium," per "sanguinem tanquam mortui, ex quo omnis anima vivens mortua est," perque "sanguinem in quem aquae fluviorum et fontium versae sunt," per "aestum ignis qui afflixit homines," per "spiritus immundos similes ranis et erant daemones," tum per "grandinem magnam;" mala et falsa quae per illa omnia significantur, sunt hic "plagae;" per "plagas ultimas" significantur illa in ultimo statu Ecclesiae; per "septem" significantur omnia (n. 10, 390{1}): sed quia illa mala, quae significantur per "plagas" in sequente capite, non sunt omnia in specie, sed sunt omnia in genere, per "septem" hic significantur omnia universaliter, universale enim complectitur omnia in specie. Ex his patet, quod per "vidi septem Angelos habentes septem plagas ultimas" significetur quod mala et falsa in Ecclesia, qualia in ultimo ejus statu sunt, a Domino universaliter detecta sint. Quod "plagae" significent plagas spirituales, quae homines quoad animas eorum afficiunt et illas perdunt, quae sunt mala et falsa, constare potest a sequentibus locis:
"A vola pedis usque ad caput non integritas, Plaga recens non expressa; non obligata, non emollita" (Esaj: i. 6);
Jehovah "percutit populos cum ira Plagam non curabili" (Esaj.xiv. 6);
Jehovah, "remove desuper me Plagam Tuam; a conflictu manus Tuae ego consumor" (Psalm. xxxix. II (B. A. 10));
"Desperatum est confractioni tuae, Plaga hostis percussi te propter multitudinem iniquitatis tuae, plurima facta sunt peccata tua: sed a Plagis tuis sanabo te" (Jerem. xxx. 12,14,17);
"Si non custodiens facere omnia verba Legis, mirabiles reddet Jehovah Plagas tuas, Plagas magnas et constantes, et omnem Plagam quae non scripta in libro Legis hujus, usque dum perdaris" (Deut. xxviii. (58,) 59, 61);
"Non incurret in te malum, et Plaga non appropinquabit ad tentorium tuum" (Psalm. xci. 10);
"Erit Edomus in desolationem, omnis transiens sibilabit super omnibus Plagis ejus " (Jerem xlix. 17);
"Erit devastatio; omnis transiens praeter Babelem obstupescet, et sibilabit super omnibus Plagis ejus" (Jerem. 1. 13);
"In una die venient Plagae" Babyloni (Apoc. xviii. 8);
Duo Testes "percutient terram omni Plaga" (Apoc. xi. 6). Per plagas Aegypti, quae quoad partem similes fuerunt plagis descriptis in sequente capite, nec aliud quam mala et falsa significatur{2}; quas plagas enumeratas videas supra (n. 503); vocantur etiam illae "Plagae" (Exod. 1x. 14; cap. xi. 1). Ex his patet, quod per "plagas" non aliud quam plagae spirituales, quae afficiunt homines quoad animas eorum et perdunt illos, significetur; ut quoque Esaj. xxx. 26; Sach. xiv. 12,15; Psalm. xxxviii. 6,12(B.A. 5,11); Apoc. ix. 20{3}); cap. xvi. 21; Exod. xii. 13; cap. xxx. 12; Num. xi. 33{4}; Luc. vii. 21; et alibi. @1 390 pro "394"$ @2 significatur pro "significantur"$ @3 20 pro "26"$ @4 33 pro "19"$