656. EXPLICATIO. (Vers. 1.) "Et vidi aliud signum in Caelo, magnum et mirabile" significat revelationem a Domino de statu Ecclesiae in terris, qualis est quoad amorem et fidem. - Haec sunt de quibus in hoc capite et sequente agitur, quare haec per "signum in Caelo magnum et mirabile" significantur; quod per "signum in Caelo" significetur revelatio a Domino de Caelo et de Ecclesia, deque statu illorum, videatur supra (n. 532, 536); quod sit de amore et fide, est quia dicitur "magnum et mirabile," ac "magnum" in Verbo dicitur de talibus quae affectionis et amoris sunt, et "mirabile" de talibus quae cogitationis et fidei sunt.