651. "Et conjecit in torcular irae Dei magnum," significat explorationem qualia erant opera eorum, quod essent mala.--Per "conjicere in torcular botros vineae" significatur explorare opera, haec enim per "botros" significantur (videatur supra, n. 649); sed quia dicitur "torcular irae Dei magnum," significatur exploratio quod opera essent mala, nam "ira Dei" dicitur de malo (n. 635{1}). Quod per "torcular" significetur exploratio, est quia in torcularibus exprimitur mustum ex botris, et oleum ex olivis, et ex musto et oleo expressis percipitur quales botri et olivae fuerunt; et quia per "vineam" significatur Ecclesia Christiana, et per "botros" ejus significantur opera, ideo horum exploratio apud homines Ecclesiae Christianae per "conjicere in torcular" significatur; sed quia separaverunt Fidem a Charitate, et illam absque Operibus Legis salvificam fecerunt, et ex Fide separata a Charitate non procedunt nisi mala opera, ideo dicitur "torcular irae Dei magnum." Exploratio operum etiam significatur per "torcular" in sequentibus locis:
"Vinea fuit Dilecto meo in cornu filii olei; plantavit eam vite nobili, etiam Torcular excidit in ea, et exspectavit ut faceret uvas sed fecit labruscas" (Esaj. v. 1, 2);
"Emittite falcem quia maturuit messis, descendite quia plenum est Torcular, exundarunt Lacus, quia magna malitia eorum" (Joel iv. 13 (B. A. iii. 13));
"Area et Torcular non pascent eos, et mustum mentietur illi{2}" (Hosch. ix. 2{3});
"Super vindemiam tuam vastator cecidit, vinum ex Torculari cessare feci, non calcabit hedad, hedad non hedad" (Jerem. xlviii. 32, 33{4};
Paterfamilias plantavit Vineam, et fodit in ea Torcular, et locavit agricolis, sed occiderunt servos ad illos missos, et denique Filium (Matth. xxi. 33-39{5}). Dicitur etiam "torcular" de bonis charitatis, ex quibus vera fidei, apud Joelem:
"Filii{6} Sionis gaudete; plenae sunt areae frumento, et exundant Torcularia mustum et oleum" (ii. 23, 24). @1 635 pro "634"$ @2 illi pro "illis"$ @3 2 pro "1, 2"$ @4 32, 33 pro "33, 34"$ @5 33-39 pro "33"$ @6 Filii pro "Filiae"$