Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 650

Previous Number Next Number See English 

650. (Vers. 19.) "Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae," significat finem Ecclesiae hodiernae Christianae.--Per "mittere falcem suam et vindemiare" simile significatur quod per "mittere falcem suam et metere," sed hoc dicitur de messe, et illud de vinea; quod "vindemiare" sit vineam demittere et colligere uvas, et quod "metere" sit messem demittere et colligere frumentum, patet. Quod "vinea" significet Ecclesiam ubi Verbum est, et per id Dominus notus, ita hic Ecclesiam Christianam, constare potest ex sequentibus locis:

Jesus dixit, "Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejicietur foras, et sicut palmes arefactus in ignem" (Joh. xv. 5, 6);

Jesus assimilavit Regnum Caelorum Patrifamilias, qui conduxit operarios in Vineam suam (Matth. xx. 1-8);

De filiis qui operarentur in Vinea (Matth. xxi. 28);

De ficu in Vinea plantata, quae fructum non ferebat (Luc. xiii. (6-9);

Jesus dixit parabolam; homo plantavit Vineam et sepem ei circumposuit, et locavit eam agricolis, ut acciperet fructus ejus, sed occiderunt servos missos ad illos, et denique Filium (Matth. xxi. 33-39; Marc. xii. 1-9; Luc. xx. 9-16);

"Cantabo canticum amici mei de Vinea ejus; Vinea fuit Dilecto meo, quam circumdedit et plantavit Vite nobili" (Esaj. v. 1, 2, seq.); "In die illo, Vinea meri, respondete illi; Ego Jehovah custodiens illam; in momentis irrigabo illam" (Esaj. xxvii. 2, 3); "Pastores multi perdiderunt Vineam Meam; posuerunt illam in solitudinem" (Jerem. xii. 10, 11);

"Jehovah in judicium venit cum senioribus, vos enim succendistis Vineam" (Esaj. iii. 14);

"In omnibus Vineis planctus" (Amos v. 17{1});

"In Vineis non cantatur, nec jubilatur" (Esaj. xvi. 10). @1 17 pro "17, 18"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church