Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 630

Previous Number Next Number See English 

630. "Et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum," significat quod Dominus Solus colendus sit, quia Ipse Solus Creator, Salvator et Redemptor est, et ab Ipso Solo Caelum angelicum et Ecclesia, et omnia illorum sunt. - Quod per "adorare" significetur agnoscere pro sancto, videatur supra (n. 579, 580, 588, 603); quare per "adorare" cum de Domino, significatur agnoscere pro Deo Caeli et Terrae, et colere; per "facere caelum et terram et mare et fontes aquarum" in Sensu naturali intelligitur creare illa, at in Sensu spirituali significatur facere Caelum angelicum et Ecclesiam, et omnia illorum; per "Caelum" enim in Sensu spirituali significatur Caelum angelicum, per "terram et mare in illo Sensu significatur Ecclesia interna et externa (n. 403, 404, 420, 470), et per "fortes aquarum" significantur omnia vera Verbi inservientia Ecclesiae pro doctrina et vita (n. 409). Quod Jehovah Creator sit Dominus ab aeterno, et quod Dominus Salvator et Redemptor sit Dominus natus in tempore, ita quoad Divinum Humanum Suum, constare potest ex Doctrina Novae Hierosolymae de Domino a principio ad finem. Quis non intelligere potest quod unus Deus Creator universi sit, et non tres Creatores; tum quod Creatio pro fine habuerit Caelum et Ecclesiam ex humano genere, de qua re videatur Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 27-45); inde est, quod per "facere Caelum et Terram in Sensu spirituali significetur facere Caelum angelicum et Ecclesiam. Quod haec dicta sint, est propter eandem causam de qua supra (n. 613), ubi explicatur quid significatur per quod "haberent Nomen Patris scriptum super frontibus;" et quia illud dictum est, ideo hic dicitur, adorate Ipsum Qui fecit Caelum, Terram, Mare et Fontes aquarum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church