Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. (Vers. 17.) "Et cum vidi Ipsum, cecidi Ipsius tanquam mortuus" significat ex{1} tali propria Domini defectum vitae propriae. Vita propria hominis non sustinet praesentiam Domini, qualis Dominus est in Se, imo qualis est in intimis Verbi Sui; nam Divinus Ipsius Amor est prorsus sicut Solis, qui qualis est in se, nemo sustinere potest, consumeretur enim: hoc intelligitur per quod "Nemo possit videre Deum et vivere" (Exod. xxxiii. 20; Judic. xiii. 22). Quia ita est, ideo Dominus apparet Angelis in Caelo ut Sol distans ab illis, sicut sol mundi ab hominibus; causa est, quia Dominus in Sole illo est in Se. Sed usque Dominus moderatur ac temperat Divinum Suum ita, ut homo praesentiam Ipsius sustinere possit; hoc fit per obvelationes: ita factum est cum Se revelavit multis in Verbo; imo per obvelationes praesens est apud unumquemvis qui Ipsum colit; ut Ipse dicit apud Johannem:

"Qui facit praecepta Mea, apud illum faciam mansionem" (xiv. 21, 23); (Etiam) quod Ipse erit in illis et illi in Ipso (xv. 4, 5). Ex his patet, cur Johannes, cum vidit Dominum in tali gloria, ceciderit ad pedes Ipsius sicut mortuus; tum etiam, cum tres discipuli viderunt Dominum in gloria, gravati sint somno, et nubes obvelaverit illos (Luc. ix. 32, 34).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church