Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. "Et Facies Ipsius tanquam Sol lucens in potentia sua," significat Divinum Amorem et Divinam Sapientiam, quae sunt Ipse, et procedunt ab Ipso. Quod per "Faciem" Jehovae, seu Domini, intelligatur Ipsum Divinum in sua essentia, quod est Divinus Amor et Divina Sapientia, ita Ipse, videbitur in Explicationibus infra, ubi "Facies Dei" nominatur: simile significatur per "Solem lucentem in sua potentia." Quod Dominus ut Sol videatur in Caelo coram angelis, et quod Divinus Ipsius Amor una cum Divina Ipsius Sapientia ita appareat{1}, videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (n. 116-125); et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 83-172): superest hic modo, ut confirmetur ex Verbo quod "Sol," cum de Domino, sit Divinus Ipsius Amor et simul Divina Ipsius Sapientia; hoc constare potest ex sequentibus his locis:

"In die illo erit lux Lunae sicut lux Solis, (et lux Solis) erit septupla, sicut lux septem dierum" (Esaj. xxx. 25, 26);

"dies ille" est Adventus Domini, cum vetus Ecclesia destructa est, et nova instauranda; "lux Lunae" est fides ex charitate, et "lux Solis" est intelligentia ac sapientia ex amore tunc a Domino. "Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit in lucem aeternitatis" (Esaj. lx. 20{2});

Sol qui non occidet, est amor et sapientia a Domina. "Mihi locuta est Petra Israelis, sicut lux matutae cum oritur Sol" (2 Sam. xxiii. 3, 4);

"Petra Israelis" est Dominus. "Thronus Ipsius erit sicut Sol" (Psalm. lxxxix. 37, 38 (B.A. 36, 37));

hoc dicitur de Davide, sed per Davidem ibi intelligitur Dominus. "Timebunt Te cum Sole, et florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax usque dum non Luna: coram Sole Nomen Filii habebit, et benedicentur in Ipso omnes gentes" (Psalm. lxxii. 5, 7, 17{3};

haec quoque de Domino. Quia Dominus ut Sol apparet in Caelo coram angelis, ideo Cum transformatus est, "splenduit facies Ipsius sicut Sol, (et) vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux" (Matth. xvii. 1, 2);

Ac dicitur de Angelo forti descendente e Caelo, quod "circumdatus esset nube, et facies ejus sicut Sol" (Apoc. x. 1);

Et de Muliere, quod visa sit "circumdata Sole" (Apoc. xii. 1);

"Sol" etiam ibi est Amor et Sapientia a Domino; "Mulier" ibi est Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma. Quoniam per "Solem" intelligitur Dominus quoad Amorem et Sapientiam, patet quid per "Solem" in sequentibus locis significatur:

"Ecce dies Jehovae venit saevus, obtenebrabitur Sol in ortu suo et Luna non splendere faciet lumen suum: visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem eorum" (Esaj. (xiii. 9-11; videatur etiam) xxiv. 21, 23);

"Obtegam, cum exstinxero te, Caelos, et atrabo stellas eorum; Solem nube obtegam, et Luna non lucere faciet lumen suum, et dabo tenebras super terra tua" (Ezech. xxxii. 7, 8);

"Venit dies Jehovae, dies tenebrarum, Sol et Luna non lucere facient lucem suam, et stellae contraxerunt splendorem suum" (Joel ii. 10);

"Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus" (Joel iii. 4 (B.A. ii. 31));

"Propinquus est dies Jehovae in valle decisa, Sol et Luna atrati sunt" (Joel iv. 14, 15 (B.A. iii. 14, 15{4});

"Quartus Angelus clanxit, et percussa est tertia pars Solis, tertia pars stellarum. et dies non lucebat tertia sui parte" (Apoc. viii{5}. 12);

"Sol factus est niger sicut saccus cilicinus, et Luna facta est tanquam sanguis" (Apoc. vi. 12);

"Obscuratus est Sol a fumo abyssi" (Apoc. ix. 12);

in his locis per "Solem" non intelligitur sol mundi, sed Sol Caeli Angelici, qui est Divinus Amor et Divina Sapientia Domini; haec dicuntur "obscurari," "obtenebrari," "obtegi," et "atrari," cum apud hominem falsa et mala sunt. Inde patet, quod simile intelligatur per Domini verba, ubi loquitur de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae:

"Statim post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, et Lana non dabit lumen suum, et stellae cadent de Caelo" (Matth. xxiv. 29; Marc. xiii. 24, 25) similiter in his:

"Occidet Sol super Prophetis{6}, et nigrescet super illis dies" (Mich. iii. 5, 6);

"In die illo occidere faciam Solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis" (Amos viii. 9):

"Exspirabit animam quae pepererat septem, occidet Sol ejus cum adhuc dies" (Jerem. xv. 9);

haec de Ecclesia Judaica, quae "exspirabit animam," hoc est, peribit; "occidet Sol," est quod non amplius amor et charitas. Quod dicitur apud Josuam, quod "Sol steterit in Gibeone, et Luna in valle Ajalonis" (x. 12, 13), apparet ut Historicum, sed est Propheticum, est enim ex Libro Jaschar, qui fuit Liber propheticus; dicit enim, "Nonne hoc scriptum est in Libro Jaschar" (vers. 13); idem Liber ut propheticus etiam nominatur a Davide (2 Sam. i. 17, 18); simile etiam dicitur apud Habakuk:

"Commoti sunt montes, Sol et Luna stetit sede" (iii. 10, 11{7});

"Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur" ((Esaj.) lx. 20{8});

nam facere stare solem et lunam, foret destruere universum. Quoniam Dominus quoad Divinum Amorem et Divinam Sapientiam per "Solem" intelligitur, ideo Antiqui in sancto cultu verterunt faciem ad orientem solis; et quoque templa sua, qui ritus adhuc perstat. Quod non sol mundi per "Solem" in illis locis intelligatur, constat ex eo, quod prophanum et abominabile fuerit adorare solem et lunam mundi (videatur Num. xxv. 1-4; Deut. iv. 19; cap. xvii. 3, 5; Jerem. viii. 1, 2; cap. xliii. 10, 13; cap. xliv. 17-19, 25; Ezech. viii. 16); per "solem mundi" enim intelligitur amor sui et fastus propriae intelligentiae, ac amor sui est e diametro oppositus Divino Amori, ac fastus propriae intelligentiae oppositus Divinae Sapientiae: adorare solem mundi est quoque agnoscere Naturam creatricem et propriam prudentiam effectricem omnium, quod involvit negationem Dei et negationem Divinae Providentiae. @1 appareat pro "appareant"$ @2 20 pro "7"$ @3 17 pro "37"$ @4 14, 15 pro "15"$ @5 viii. pro "vii."$ @6 Prophetis pro "Prophetas"$ @7 10, 11 pro "10"$ @8 20 pro "7"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church