5. "Et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni," significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide. - Per significavit mittens per Angelum Suum," in sensu Spirituali intelligitur quae revelata sunt e Caelo, seu per Caelum a Domino: per "Angelum" enim in Verbo passim intelligitur Caelum angelicum, et in supremo sensu Ipse Dominus; causa est, quia nusquam aliquis Angelus separatus a Caelo loquitur cum homine, est enim cujusvis talis conjunctio cum omnibus ibi, ut quisque loquatur ex communione, tametsi angelus id non conscit: Caelum enim in conspectu Domini est sicut Unus Homo, cujus Anima est Ipse Dominus; quare Dominus loquitur per Caelum cum homine, sicut homo ex anima sua per corpus cum alio, et hoc fit in conjunctione cum omnibus et singulis ejus mentis, in quorum medio sunt illa quae loquitur; sed hoc arcanum non potest paucis evolvi; est quoad partem evolutum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: inde patet, quod per "Angelum" significetur Caelum, et in supremo sensu Dominus: quod, Dominus per "Angelum" in supremo sensu intelligitur, est quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum sed ex Divino Domini, ex Quo est illis amor et sapientia, imo vita; inde est, quod Ipse Dominus in Verbo dicatur "Angelus." Ex his patet, quod non Angelus ex se locutus sit cum Johanne, sed quod Dominus medio Caelo per illum. Quod per illa verba intelligatur, quod revelata sint illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, est quia hi per "Johannem" intelliguntur; per duodecim enim Discipulos Domini seu Apostolos, intellecti sunt omnes qui ab Ecclesia in veris ex bono sunt, et in sensu abstracto omnia Ecclesiae, et per "Petrum" omnes qui in fide sunt, et abstracte ipsa fides, per "Jacobum" illi qui in charitate sunt, et abstracte ipsa charitas, et per "Johannem" illi qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, et abstracte ipsum bonum vitae inde; quod haec per "Johannem," "Jacobum," et "Petrum," in Verbo Evangelistarum intellecta sint, videatur in Opusculo de Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, Londini Anno 1758 edito, n. 122. Nunc quia bonum vitae ex charitate et ejus fide facit Ecclesiam, ideo per Johannem Apostolum revelata sunt arcana de statu Ecclesiae, quae in visionibus ejus continentur. Quod per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo significentur res Caeli et Ecclesiae, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, etiam Londini editis. Ex his constare potest, quod per "significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni," in sensu Spirituali intelligatur, quae a Domino per Caelum revelata sunt illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide: charitas enim per fidem operatur bonum, et non charitas per se nec fides per se.