Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. "Quae oportet fieri cito," significat quod certe futura sint, ne pereat Ecclesia. - Per "oportet fieri cito" non intelligitur quod illa quae in Apocalypsi praedicta sunt, statim et cito futura sint, sed quod certe, et nisi fiant pereat Ecclesia: in idea Divina, et inde in sensu Spirituali, non est tempus, sed pro tempore est status; et quia cito est temporis, per id significatur certum, et quod ante suum tempus futurum sit; Apocalypsis enim data est primo saeculo, et nunc praeterierunt septendecim saecula; ex quo patet, quod per cito significetur id quod correspondet, quod est certum. Consimilia etiam involvunt haec verba Domini:

"Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro, sed propter electos abbreviabuntur dies illi" (Matth. xxiv. 22);

per quae etiam intelligitur, quod Ecclesia nisi finiretur ante suum tempus, prorsus periret; agitur in eo Capite de Consummatione saeculi et de Adventu Domini, et per Consummationem saeculi intelligitur ultimus status Ecclesiae veteris, et per Adventum Domini primus status Ecclesiae novae. Dictum est, quod in idea Divina non sit tempus, sed praesentia omnium quae fuerunt et futura Sunt; quare dicitur apud Davidem, "Mille anni in oculis Tuis sicut dies hesternus" (Psalm. xc. 4);

et apud eundem, "Annuntiabo de statuto, Jehovih dixit ad Me, Filius Meus Tu, hodie genui Te" (Psalm. ii. 7):

hodie est praesentia adventus Domini. Inde etiam est, quod integra Periodus in Verbo dicatur Dies, ac primus ejus status Diluculum et Mane, ac ultimus Vespera et Nox.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church