47. (Vers. 14.) "Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana, tanquam nix," significat Divinum Amore in Divinae Sapientiae in Primis et in Ultimis. - Per Caput hominis significatur omne vitae ejus, et omne vitae hominis Se refert ad Amorem et Sapientiam; quare per "Caput" significatur Sapientia et simul Amor; sed quia non datur amor absque sua sapientia, nec Sapientia absque suo amore, ideo est amor Sapientiae, qui per "Caput" intelligitur, et cum de Domino, est Divinus Amor Divinae Sapientiae; verum de significatione "Capitis" ex Verbo, videbitur infra (n. 538, 568{1}). Cum itaque per "Caput" intelligitur amor et simul Sapientia in suis primis, Sequitur quod per "Capillos" intelligatur amor et sapientia in suis ultimis; et quia "Capilli" hic dicuntur de Filio Hominis, Qui est Dominus quoad Verbum, per "Capillos" Ipsius significatur Divinum Bonum quod est amoris, et Divinum Verum quod est sapientiae, in ultimis Verbi; ac ultima Verbi Sunt quae continentur in Sensu literae ejus: Quod Verbum in hoc Sensu significetur per "Capillos Filii Hominis" seu Domini, apparet paradoxon, sed usque est Verum: hoc constare potest ex locis in Verbo allatis in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 35, 49); ubi etiam ostensum est, quod Naziraei in Ecclesia Israelitica repraesentaverint Dominum quoad Verbum in ultimis, quod est Sensus literae ejus; "Naziraeus" enim in Lingua Hebraea est Capillus seu Coma; inde erat Simsoni, qui erat Naziraeus ex utero, potentia in Crinibus; quod similiter Divinum Verum in Sensu literae Verbi sit in potentia, videatur in citata doctrina de Scriptura Sacra (n. 3749): ideo etiam Summo Sacerdoti et ejus Filiis severe prohibitum fuit radere Caput; deo etiam duo et quadraginta pueri discerpti Sunt a duabus Ursis, quia vocabant Elisaeum "Calvum;" Elisaeus Sicut Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, Calvus significat id absque ultimo ejus, quod, ut dictum, est Sensus literae, ac Ursae significant hunc Sensum Verbi separatum a Sensu interno ejus; qui separant, apparent etiam in Mundo Spirituali ut Ursi, sed e longinquo; inde patet cur ita factum est cum pueris: ideo etiam summum dedecus et extremus luctus fuit inducere Calvitiem. Quare cum Gens Israelitica perverterat omnem Sensum literae Verbi, fit haec lamentatio super illos:
"Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte; obscurata est prae nigredine forma illorum, non cognoscuntur in plateis" (Thren. iv. 7, 8);
tum, "Omne Caput decalvatum, et omnis humerus depilatus (Ezech. xxix. 18);
"Super Omnibus faciebus pudor, et in omnibus Capitibus Calvities" (Ezech. vii. 18). (Similiter Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37; Amos viii. 10. Quia filii Israelis per falsa disperserunt omnem Sensum literae Verbi, ideo mandatum est prophetae Ezechieli, ut hoc repraesentaret per quod Novacula raderet Caput, et Crinium tertiam partem combureret igne, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et quod colligaret aliquid in alis, quod postea etiam projiceret in ignem (Ezech. v{2}. 1-4, seq.). Propterea etiam dicitur apud Micham:
"Calvitiem indue et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata Calvitiem sicut aquila, quia migrarunt a te" (i. 16{3});
"filii deliciarum" sunt genuina vera Ecclesiae ex Verbo. Et quia Nebuchadnezar Rex Babelis repraesentavit Babelicam falsificationem Verbi et destructionem omnis veri ibi, inde factum est, quod Crinis ejus creverit sicut aquilarum (Dan. iv. 30 (B.A. 33)). Quoniam "Capilli" significabant illud sanctum Verbi, ideo de Naziraei'; dicitur, quod Non raderent Comam capitis sui, quia illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. i-21):
et ideo statutum est quod Summus Sacerdos ac Filii ejus non raderent Caput suum, ne morerentur, ac universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6). Nunc quia per "Capillos" significatur Divinum Verum in ultimis, quod in Ecclesia est Verbum in Sensu literae, idcirco etiam de "Antiquo Dierum" simile dicitur apud Danielem:
"Vidi usque dum Throni projecti sunt, et Antiquis Dierum sedit, Vestis Ejus sicut nix alba, et Capillus capitis Ejus sicut lana munda" (vii{4}. 9);
quod "Antiquus Dierum" Sit Dominus, patet manifeste apud Micham:
"Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus Exitus ab Antiquo, a diebus aeternitatis" (v. 1 (B.A. 2));
et apud Esajam, ubi vocatur "Pater Aeternitatis" (ix. 5 (B.A. 6)). Ex his locis, et ex multis aliis, quae ob copiam non adducuntur, constare potest, quod per "Caput" et "Capillos" Filii Hominis, qui "candidi tanquam lana, tanquam nix," intelligatur Divinum Amoris et Sapientiae in primis et in ultimis; et quia per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, sequitur quod etiam Hoc in primis et in ultimis intelligatur: quid alioquin foret, quod Dominus hic in Apocalypsi, et Antiquus Dierum apud Danielem, etiam quoad Capillos describeretur. Quod per "Capillos" Sensus literae Verbi significetur, patet manifeste ab illis qui in Mundo Spirituali sunt; illi qui contempserunt Sensum literae Verbi, ibi apparent Calvi; et vicissim illi qui amaverunt Sensum literae Verbi, ibi apparent in decentibus Comis. "Tanquam lana" et "tanquam nix" dicitur, quia "Lana" significat bonum in ultimis, et "Nix" verum in ultimis, ut quoque apud Esajam (cap. i. 18): "Lana" enim est ex ovibus, per quas significatur bonum charitatis, et "Nix" est ex aquis, per quas significantur vera fidei. @1 568 pro "565"$ @2 v. pro "iv."$ @3 16 pro "17"$ @4 vii. pro "vi."$