Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. "Et praecinctum ad mamillas Zona aurea," significat Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum. - Quod "Zona aurea" id significet, est quia per "pectus Domini," et in specie per "mamillas" ibi, significatur Divinus Ipsius Amor; inde per "Zonam auream," quae cinxit, Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum Divini Amoris; "aurum" etiam significat bonum, videatur infra (n. 913). Etiam "Zona" seu "Cingulum" in Verbo significat commune Vinculum, quo omnia in ordine et in nexu continentur, ut apud Esajam:

"Exibit Virga e trunco Jischaji{1}; erit Justitia cingulum lumborum Ipsius, et Veritas cingulum feminum Ipsius" (xi. 1, 5{2});

"Virga exiens e trunco Jischaji" est Dominus. Quod Cingulum Ephodi, et Baltheus Tunicae Aharonis significaverint conjunctionem, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 9837, 9944). Quoniam "Cingulum" significat vinculum conjungens bona et vera Ecclesiae, ideo cum Ecclesia apud Filios Israelis destructa fuit, mandatum est Jeremiae Prophetae, Ut emeret sibi Cingulum, et poneret super lumbos suos, et dein absconderet illud in foramine petrae juxta Euphratem; et in fine dierum, cum recepit illud, ecce corruptum erat, et non proderat ad quicquam (Jerem. xiii. 1-12);

per quae repraesentatum est, quod bonum Ecclesiae tunc nullum esset, et inde vera dissipata. Simile per "Cingulum" significatur apud Esajam:

"Loco Cinguli erit discissio" (iii. 24);

et quoque alibi. Quod per "Mamillas" seu "Ubera" significetur Divinus Amor, patet a locis in Verbo ubi nominantur, tum a correspondentia illorum cum amore. @1 Jischaji pro "Ischaii"$ @2 xi. 1, 5 pro "xi. 5"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church