26. "Et qui Ipsum transfixerunt," significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt. -Per "transfigere" Jesum Christum, non aliud intelligitur, quam Divinum Ipsius Verum in Verbo destruere; hoc quoque intelligitur per quod Unus militum latus Ipsius transfixerit, et quod exiverit sanguis et aqua (Joh. xix. 34{1});
"sanguis et aqua" sunt Divinum Verum Spirituale et Naturale, ita Verbum in Sensu spirituali et naturali, et "transfigere latus" Domini est utrumque per falsa destruere, ut etiam factum est a Judaeis; omnia enim Passionis Domini repraesentabant statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum, de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17). Quod per "transfigere" Ipsum, significetur destruere, Verbum per falsa, est quia hoc dicitur de Jesu Christo, qui mox vocatur Filius Hominis, et per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, quare "Filium Hominis transfigere" est Verbum. @1 34 pro "14"$