Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. "Et videbit Ipsum omnis oculus," significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt. -In Sensu spirituali per "oculum" non intelligitur oculus, sed intellectus; quare per "videbit omnis oculus," significatur quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt, quoniam illi soli intelligunt et agnoscunt; reliqui quidem vident et quoque intelligunt, sed non agnoscunt: illi significantur, quia sequitur quod etiam visuri sint, "qui Ipsum transfixerunt," per quos intelliguntur qui in falsis sunt. Quod "Oculus" significet intellectum, videbitur infra (n.48).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church