Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. "Et a septem Spiritibus, qui sunt in conspectu Throni," significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est, et Divinum Ipsius Verum recipitur. - Per "septem Spiritus" intelliguntur omnes qui in Divino Vero sunt, et in sensu abstracto ipsum Divinum Verum seu ipsa Divina Veritas; quod per "Septem" in Verbo intelligantur omnes et omnia, videatur supra (n. 10); et quod per "Thronum" intelligatur universum Caelum, mox videbitur; inde per "in conspectu Throni," intelligitur ubi Ipsius Divinum Verum est; nam Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Divino Domini, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia, et de Divino Amore. Quod "Thronus Domini significet Caelum, patet ex sequentibus locis:

"Dixit Jehovah, Caeli Thronus Meus" (Esaj. lxvi. 1{1});

"Jehovah in Caelis firmavit Thronum Suum" (Psalm. ciii. 19); "Qui jurat per Caelum, jurat per Thronum Dei, et per Ipsum Qui sedet super illo" (Matth. xxiii. 22);

"Super Expanso, quod super capite Cheruborum, quasi aspectus lapidis Sapphiri, similitudo Throni, et super illo aspectus Homini" (Ezech. i. 26; cap. x. 1);

per "Expansum super capite Cheruborum" intelligitur Caelum. Et in Apocalypsi.' "Vincens, dabo ei sedere in Throno Meo" (iii. 21);

"in Throno" est in Caelo; in specie, ubi Divinum Ipsius Verum regnat; quare etiam, ubi de Judicio agitur, dicitur, quod Dominus Sessurus sit super Throno, judicium enim fit per vera. @1 1 pro "5"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church