Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. "Ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus," significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah. - Quod sit Dominus, patet manifeste a sequentibus in hoc capite, ubi dicitur quod audiverit vocem ex Filio Hominis dicentem, "Ego sum Alpha et Omega. Primus et Ultimus" (vers. 11, 13);

et dein:

"Ego sum Primus et Ultimus" (vers. 17);

et in sequente capite, vers. 8; et postea cap. xxi. 6; cap. xxii. 12, 13; et apud Esajam:

"Dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth; Ego Primus et Ego Ultimus, et praeter ille non Deus" (xliv. 6; tum cap. xlviii. 12):

et "Qui Est Primus et Ultimus," est "Qui Est, Qui Fuit, et Qui Venturus." Hoc quoque intelligitur per "Jehovam;" nomen "Jehovae" enim significat Est; et Qui Est, seu Qui est ipsum ESSE, est quoque Fuit et Venturus, sunt enim praeterita et futura in Ipso praesentia; inde est absque tempore Aeternus, et absque loco Infinitus: hoc quoque Ecclesia confitetur ex Doctrina Trinitatis, quae Athanasiana vocatur, ubi haec: "Pater est Aeternus et Infinitus, Filius est Aeternus et Infinitus, et Spiritus Sanctus est Aeternus et Infinitus, sed tamen non sunt tres Aeterni et Infiniti, sed Unus;" quod Ille Unus sit Dominus, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino demonstratum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church