Apocalypse Explained (Tansley) n. 931

Previous Number Next Number See English 

931. [Vers. 2.] "Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne."-Quod significet communia veri in Verbo pellucentia ex veris spiritualibus quae ex bono amoris, constat ex significatione "maris vitrei," quod sint communia veri pellucentia ex veris spiritualibus (de qua supra, n. 275 [a]); et ex significatione "ignis" quod sit bonum amoris (de qua, n. 68, 496, 504, 916). Paucis hic dicetur unde est quod "mare vitreum" significet communia veri in Verbo pellucentia ex veris spiritualibus. Per "mare" significantur vera in communi, quia per "aquas," "fontes" et "fluvios" significantur vera ex quibus intelligentia, et "mare" est illorum receptaculum commune. Vera in communi, seu communia veri, suntqualia sunt vera in sensu litterae Verbi, et sensus litterae Verbi est naturalis, et omne naturale est receptaculum commune spiritualium; nam non datur aliquid in natura mundi seu naturale, quod non ex spirituali existit; naturale enim formatum est ex spirituali sicut effectus ex sua causa efficiente, et quia sic millia, quae sunt spiritualia, efficiunt et formant unum naturale, quare hoc unum, quia est continens millia, est commune.

[2] Tale quoque est Verbum in sensu litterae respective ad Verbum in sensu spirituali; et quia sensus spiritualis est in sensu naturali Verbi, et ille in hoc pellucet coram angelis, inde est quod Verbum quoad communia Veri pellucentia ex veris spiritualibus, significetur per "mare vitreum." Similiter per "mare vitreum" alibi in Apocalypsi, "Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo" (cap. iv. 6):

etiam civitas Nova Hierosolyma, tum platea civitatis, visae sunt "Sicut aurum purum simile vitro pellucido" (cap. xxi. 18, 21), quia per "civitatem" illam significatur doctrina ecclesiae, et per "plateam" verum illius doctrinae; et vera doctrinae illius, quia genuina, ex veris spiritualibus trahunt lucem suam et inde pellucentiam; haec pellucentia est quae significatur per "vitrum" et per "crystallum:" "Etiam expansum super capitibus cheruborum visum est sicut species crystalli mirabilis" (Ezech. i. 22), significat Divinum spirituale in caelo. Quod per "mare vitreum" significetur Verbum in sensu litterae pellucens ex sensu spirituali ejus, constat etiam ex eo, quod juxta illud visi sint "qui victoriam habuerunt de bestia," et per illos significantur qui Verbum non falsificaverunt, et per id lucem sensus spiritualis non exstinxerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church