Apocalypse Explained (Tansley) n. 930

Previous Number Next Number See English 

930. VERSUS 2-4 "Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne, et victoriam habentes de bestia, et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus, stantes juxta mare vitreum, habentes citharas Dei. Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae, Rex sanctorum. Quis non timeat Te, Domine, et glorificet nomen tuum? quia solus sanctus; quare omnes gentes venient, et adorabunt coram Te, quia judicia tua manifestata sunt." 2. "Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne," significat communia veri ex Verbo pellucentia ex veris spiritualibus, quae ex bono amoris [n. 931]; "et victoriam habentes de bestia," significat qui vitam charitatis vixerunt, et inde non falsificarunt Verbum, [n. 932]; "et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus," significat et qui non agnoverunt doctrinam fidei separatae a charitate, et aliquid quale ejus [n. 933]; "stantes juxta mare vitreum," significat quia in veris ex Verbo fuerunt [n. 934]; "habentes cithras Dei," significat glorificationem Domini ex affectione spirituali [n. 935]. 3. "Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni," significat agnitionem et confessionem praeceptorum in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem et confessionem Divini Domini in Humano Ipsius [n. 936, 937]; "dicentes, Magna et mirabilia opera tua," significat quod omnia bona caeli et ecclesiae sint ad Ipso [n. 938]; "Domine Deus omnipotens," significat quia Divinum Bonum est Ipse [n. 939]; "justae et verae viae tuae," significat quod omnia vera caeli et ecclesiae sint ad Ipso [n. 940]; "Rex sanctorum," significat quia Divinum Verum est Ipse [n. 941]. 4. "Quis non timeat Te, Domine?" significat cultum Domini ex bono amoris [n. 942]; "et glorificet nomen tuum," significat cultum Ipsius ex veris quae ex illo bono [n. 943]; "quia solus sanctus," significat quia est Ipsum Bonum et Verum, et inde ad Ipso omne bonum et omne verum [n. 944]; "quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te," significat quod omnes qui in bono amoris et inde veris sunt, agnituri sint Divinum Ipsius [n. 945]; "quia judicia tua manifestata sunt," significat quod Divina vera illis revelata sint [n. 946].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church