901. "Opera enim eorum sequuntur cum illis." Quod significet quod illis sit vita spiritualis, quae est vita angelorum caeli, constat ex significatione "operum," quod sint vita spiritualis, qualis est angelis caeli (de qua sequitur) et ex significatione "sequi cum illis," quod sit in illis esse; nam quod sequitur cum aliquo, cum dicitur de vita ejus, hoc in illo est, et sicut ille est; quare dicitur "sequi cum illis," et non sequi illos. Quod "opera" significent vitam hominis, est quia faciunt vitam ejus; est enim homini cogitatio, est voluntas, et ex utraque actio; quod in cogitatione hominis est, et non in voluntate, hoc nondum in illo est; quod in cogitatione et in voluntate est, et non in actu, hoc quidem intrat hominem, et incohat vitam {1}ejus, sed usque exit et disparatur, nam nondum terminatum est; at quod in voluntate hominis est et inde in actu, hoc facit vitam ejus, et permanet, sive malum sit sive bonum. Quod sola cogitatio non vitam hominis faciat, constare potest ex eo, quod homo cogitare multa possit quae non vult, quia non amat: quod cogitatio et voluntas hominis absque actu non vitam ejus faciat, est quia non est voluntas certa; et voluntas non certa, est sicut aqua quae evaporatur, nam ab amore ei adversante facile mutatur. Ex his constare potest quod per "opera," quae sunt actus voluntatis, significetur vita hominis. Quod opera, amor, voluntas et actus, ac vita hominis, unum faciant, videatur supra (n. 842).