Apocalypse Explained (Tansley) n. 900

Previous Number Next Number See English 

900. "Immo dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis." Quod significet quod illis non amplius pugna contra mala et falsa, ac infestatio ab illis, constat ex significatione "dicit Spiritus," quod sit asseveratio quod verum sit, per "angelum" enim significatur verum a Domino, similiter per "Spiritum;" ex significatione "laborum," quod sint pugnae contra mala et falsa, ac infestationes ab illis, ita tentationes (de qua sequitur); inde "requiescere ab illis" significat quod non amplius in illis erunt; inde patet quod per "Dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis," significetur quod verum sit quod illis non amplius pugna contra mala et falsa, ac infestatio ab illis. In praecedente versu agitur de tentationibus illorum qui vivunt secundum praecepta Domini, et qui agnoscunt Divinum Ipsius; quare in hoc versu agitur de consolationibus, quae tentationes spirituales sequuntur; nam ut supra (n. 897) dictum est, gaudia post omnes tentationes spirituales existunt. Quod per "labores" intelligantur tentationes, est quia tentationes sunt labores animae, seu labores spirituales.

[2] Illae etiam per "laborem" intelliguntur apud Esaiam, "Jehovah voluit conterere Ipsum, infirmavit; si posuerit reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur: ex labore animae suae videbit, saturabitur" (liii. 10, 11):

haec de Domino {1}de quo in toto illo capite agitur; tentationes Domini quae gravissimae fuerunt, quia contra inferna, describuntur, per quod "Jehovah voluerit conterere Ipsum, infirmavit; nam per tentationes amores proprii infringuntur, ita corpus conteritur ac infirmatur; "si posuerit reatum animam suam," significat, si tentationes usque ad mortem subiverit; "videbit semen," significat quod Divinum Verum procedet ab Ipso ("semen" est verum, et ubi de Domino, Divinum Verum); "prolongabit dies," significat Divinum Bonum, quod etiam procedet ab Ipso; ("longum" et inde "prolongare" dicitur de bono (videatur supra, n. 629 [a]), et "dies" significant status;) "et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur," significat quod sic omnia et singula in caelis et in terris in Divino ordine tenebuntur; "ex labore animae suae," significat per tentationes; "videbit, saturabitur," significat glorificationem: haec per illa verba in sensu supremo, in quo de Domino, significantur; in sensu autem respectivo per eadem describitur salvatio generis humani, pro quo Dominus ex Divino Amore pugnavit.

[3] Dicitur, "Si posuerit reatum animam suam," sicut foret dubium quod positurus sit; sed hoc involvit simile quod Ipse dicit apud Johannem, "Ego pono animam meam, ut rursus accipiam illam; nemo tollit eam a Me, sed Ego pono a Me Ipso: potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo recipiendi eam: hoc praeceptum accepi a Patre meo" (x. 17, 18):

arcanum quod in his verbis latet, non quisquam videre potest, nisi qui scit quales sunt tentationes, per quas homo regeneratur; homo enim in illis tenetur in suo libero, ex quo apparet illi sicut ex se pugnet; immo in tentationibus est homini liberum spirituale fortius quam extra illas, est enim interius: nisi homo ex eo pugnaret in tentationibus, non poterit spiritualis fieri; omne enim liberum est amoris, quare homo tunc ex amore veri et inde ex amore vitae aeternae pugnat; ita non aliter aperitur internum, et homo regeneratur. Ex his paucis aliquatenus videri potest quid illa verba Domini involvunt, nempe quod ex suo libero pugnaverit, et demum posuerit animam suam, ex causa ut omnia ex propria potentia faceret, et inde ex Semet Ipso Justitia fieret, quod non potuit fieri nisi ex libero Ipsius; inde dicitur, "Ego pono animam a Me Ipso; potestatem habeo ponendi illam, et potestatem habeo recipiendi illam; hoc praeceptum accepi a Patre meo."

[4] Qui hoc arcanum non sciunt, illi interpretantur illa verba quemadmodum Ariani, quod non actualis sed adoptivus Filius Dei fuerit; ita quod adoptatus sit quia voluit animam suam ponere, seu mortem crucis subire: non scientes quod illa verba involvant quod ex propria potentia contra inferna ex Humano suo pugnaverit, et illa vicerit, et quod ex propria potentia Humanum suum glorificaverit, hoc est, univerit illud ipsi Divino in Se, et sic illud Divinum fecerit, quod absque absoluto libero relicto Ipsi quoad Humanum nequaquam fieri potuit. Ex his nunc patet cur apud Esaiam dicitur, "Si posuerit reatum animam suam." (Quod liberum sit id quod est amoris et voluntatis, et inde vitae hominis, et quod id appareat sicut ejus proprium, videatur in Doctrina Novae Hiersoloymae, n. 141, 145. Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3158, 4031, 8700. Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, et ei appropriari apparenter ut suum, n. 2877, 2879, 2880, 8700. Quod nihil conjungatur homini quod fit in coacto, n. 2875, 8700. Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi, n. 1937, 2881. Quod in omni tentatione sit liberum, sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino, et quod ideo pugnet et velit vincere, et non vinci, quod absque libero non faceret, n. 1937, 1947, 2881. Quod Dominus solus et ex propria potentia contra omnia inferna pugnaverit, et illa vicerit, n. 1692, 1813, 2816, 4295, 8273, {1}9937. Quod inde Dominus Justitia factus est ex Se solo, n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019. Quod tentatio Domini ultima fuerit in Gethsemane et super cruce, et tunc quoque plenaria victoria, per quam subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum suum, n. 2776, 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, {2}10828: haec omnia ex Arcanis Caelestibus, e quibus plura adhuc collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi De Libero Hominis, n. 148, 149: De Tentationibus in genere, n. 196-200: et De Tentationibus Domini, n. 201, 302.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church