874. "Timete Deum, et date Ipsi gloriam." Quod significet ut colant Dominum ex Divino Ipsius Vero per vitam secundum illud, constat ex significatione "timere Deum," quod sit revereri et colere Dominum (de qua supra, n. 696); et ex significatione "dare Ipsi gloriam," quod sit vivere secundum Divinum Verum, hoc est, secundum praecepta Ipsius in Verbo; per "gloriam," ubi de Domino, significatur Divinum Verum procedens ab Ipso, ita Verbum quale est in caelo, nam id est lux angelis, per quam Dominus manifestat suam gloriam; dat enim per illam lucem intelligentiam et sapientiam, et quoque sistit coram oculis illorum magnifica, quae ex pretiosissimis fulgent; hoc in sensu proximo significatur per "gloriam Domini;" at quia omnia illa a Domino dantur secundum receptionem Divini Veri procedentis ab Ipso, magnifica illa, quae sicut ex auro et lapidibus pretiosis in mirificis formis fulgent, apparent illis prorsus secundum sapientiam apud illos, sunt enim correspondentiae: sed quia illis sapientia est secundum receptionem Divini Veri non modo doctrina sed etiam vita, ideo per "dare Ipsi gloriam" significatur vivere secundum Divinum Verum.
[2] Creditur in mundo quod sapientia sit, proinde caelum, illis qui sciunt Divina Vera, et qui ex scientia loquuntur illa, tametsi non viverent secundum illa; sed contestari possum quod illis nulla sapientia sit; in sapientia quidem apparent esse quando loquuntur, sed ut primum in spiritu suo, aut secum cogitant, tunc prorsus non sapiunt, immo quandoque delirant sicut fatui, cogitando contra Divina vera quae locuti sunt; aliter vero illi qui vivunt secundum Divina vera; illi cogitant sapienter secum, et quoque loquuntur sapienter cum aliis. Hoc mihi ex mille experientiae exemplis in mundo spirituali datum est scire, nam ibi manifestantur talia quae in mundo naturali hominibus prorsus ignota fuerunt. Audivi plures ibi loqui tam sapienter ut crederem quod ex interioris caeli angelis essent, sed usque facti sunt diaboli, quia talibus impleverunt memoriam suam ex amore gloriae, sed usque non vixerunt secundum illa; quare ut primum ad se et suae vitae amorem redierunt, locuti sunt contra illa, et insaniverunt sicut prorsus nihil tale scivissent. Inde mihi patuit quod paene cuivis sit facultas intelligendi, ob causam ut possint reformari; sed qui non vivit vitam veri, non vult reformari; et qui non vult reformari, is successive rejicit a se omnia quae intelligentiae et sapientiae illius fuerunt, et vivit suum amorem, qui est contra illa, et accedit tandem ad illos qui in inferno sunt, et in simili amore cum illis.
[3] Ex his constare potest quod "dare Deo gloriam" significet vivere secundum Divinum Verum; quod etiam Dominus his verbis docuit apud Johannem, "In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei :.... manete in dilectione mea: si mandata mea servaveritis, manebitis in dilectione mea:.... vos amici mei estis, si feceritis quaecunque Ego mando vobis" (xv. 8, [9,] 10, 14):
inde patet quod "glorificare Deum," seu "dare Deo gloriam," sit "fructum ferre." Praeterea videantur quae de gloria prius dicta sunt, ut quod "gloria" significet Divinum Verum procedens a Domino, ac receptionem ejus ab angelis et ab hominibus (n. {1}33288, 345): et quod "gloria Domini" sit illustrare homines et angelos, ac beare illos sapientia et felicitate, quod fit unice per receptionem Divini Veri doctrina et simul vita.