873. [Vers. 7.] "Dicentem voce magna." Quod significet exhortationem, constat ex significatione "vocis magnae," quod sit exhortatio, quia involvit sequentia, ubi dicitur quod "timerent Deum, et darent Ipsi gloriam: "vox" in Verbo saepius dicitur, tum "vox magna;" et cum a Domino, aut ab angelis Ipsius, in genere significat Divinum Verum, et omne quod procedit a Domino, proinde etiam mandatum et praeceptum, ita quoque exhortationem, et plura (de quibus videatur supra, n. 261, 302, 424, 668, 682); nam vox ab angelis non est vox ab illis, sed per illos a Domino.