Apocalypse Explained (Tansley) n. 652

Previous Number Next Number See English 

652. [Vers. 8.] "Et corpora illorum super platea urbis magnae."- Quod significet exstinctionem illorum ex malis et falsis doctrinae, constat ex significatione "corporum," quod sit quod bonum amoris et verum doctrinae (quae significantur per "binos testes") exstincta sint; nam "occidi" significat exstingui, hic spiritualiter, quia apud illos, qui apud se prorsus destruxerunt illa: similiter dicitur de Domino, quod "occisus" et "mortuus," per quod significatur quod Divinum ab Ipso procedens, quod est Divinum Bonum et Divinum Verum, sit rejectum; ita Dominus apud illos, a quibus id rejicitur, est occisus et mortuus (videatur supra, n. 83): et ex significatione "plateae urbis magnae," quod sit verum et bonum doctrinae, et in opposito sensu est falsum et malum doctrinae; per "plateam" enim significatur verum ducens, et in opposito sensu falsum ducens (de qua sequitur), et per "urbem" significatur doctrina (de qua supra, n. 223) dicitur "urbs magna, quia magnum dicitur de bono, et in opposito sensu de malo, ac "multum" de vero et in opposito sensu de falso (videatur supra, n. 223 [b,c], [336 [a], 337]): ex his nunc patet, quod per "corpora binorum testium super platea urbis magnae," significetur exstinctio boni amoris et charitatis ac veri doctrinae et fidei per falsa et mala doctrinae: quia mala et falsa doctrinae significantur, sequitur, "quae urbs magna spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus," et per "Sodomam" significantur mala amoris, et per "Aegyptum" falsa inde, utraque doctrinae, quae ecclesiam in fine ejus perdunt (de quibus in articulis qui sequuntur).

[2] Quod "platea" significet verum doctrinae, et in opposito sensu falsum ejus, est quia per "viam" in sensu spirituali significatur verum ducens ad bonum, et in opposito sensu falsum ducens ad malum (videatur supra, n. 97); et plateae sunt viae in urbe; et quia per "urbem" significatur doctrina, ideo per "plateam" significatur verum et falsum doctrinae. In mundo spirituali etiam sunt urbes, et ibi sunt plateae sicut in urbibus in mundo; et quisque cognoscitur qualis est quoad affectionem veri et inde intelligentiam solum ex locis ibi ubi habitant, tum quoque ex plateis quas ambulant. Qui in clara perceptione veri sunt, habitant in plaga meridionali urbis, et quoque ibi ambulant; qui in affectione boni amoris clara sunt, habitant in plaga orientali, et quoque ibi ambulant; qui in affectione boni amoris obscura sunt, in plaga occidentali habitant, et quoque ibi ambulant; et qui in perceptione veri obscura sunt, in plaga septentrionali habitant, et quoque ibi ambulant: vicissim autem in urbibus ubi degunt qui in persuasione falsi ex malo sunt. Ex his constare potest unde est quod "platea" significet verum aut falsum ducens.

[3] Quod talia per "plateas" significentur, constare potest ex sequentibus locis: -Apud Jeremiam, "Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte, quaeso, et cognoscite, et quaerite in vicis ejus, si inveniatis virum, qui sit faciens judicium, quaerens veritatem; tunc condonabo illi" (v. 1):

quoniam per "plateas Hierosolymae" et per "vicos" ejus significantur vera doctrinae secundum status affectionis et perceptionis illorum qui ab ecclesia, et per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam, ideo dicitur, "Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte et cognoscite, et quaerite in vicis ejus;" et quoniam "judicium" praedicatur de veris, quia ex legibus et praeceptis, quae sunt vera, fit omne judicium, et quia per "veritatem" significatur verum doctrinae et fidei, ideo dicitur, "si inveniatis virum qui sit faciens judicium, et quaerens veritatem:" per "vicos" in specie significantur anguli urbis, ita plagae ubi habitant; et quia quisque habitat in urbibus in mundo spirituali secundum affectionem boni et perceptionem veri claram et obscuram, ideo per "vicos" significantur vera et bona secundum cujusvis affectionem et perceptionem.

[4] Apud Esaiam, "Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit: nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest venire" ({1}lix. 14):

per "judicium" et "justitiam" in Verbo significatur verum et bonum; quod non illa sint, significatur per quod "rejectum sit retro judicium, et justitia e longinquo stetit:" quod a veris doctrinae aberraverint, et quod inde non verum in vita, quod est bonum vitae, significatur per quod "impegerit in platea veritas, ut rectitudo non possit venire;" omne enim bonum vitae comparatur per vera doctrinae, ex his enim discit homo quomodo victurus est: quia "platea" significat ubi verum ducens, ideo dicitur "Impegit in platea veritas."

[5] Apud Nahum, In plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis" (ii. 5 [B. A. 4]):

quia per "currus" significantur doctrinalia veri, et per "plateas" et "vicos" secundum cujusvis affectionem et perceptionem (ut supra), ideo dicitur, "In plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis; per "insanire" significatur falsa dicere vera, et per "discurrere" significatur aberrare.

[6] In Libro Judicum, "In diebus Jaelis cessarunt viae euntes semitas, iverunt vias tortuosas, cessarunt, vici in Israele cessarunt" (v. 6, 7):

haec in Cantico Deborae et Barachi, in quo agitur de desolatione veri in ecclesia, et postea de restitutione ejus; desolatio describitur per "Cessarunt viae, euntes semitas iverunt vias tortuosas, vici in Israele cessarunt;" per "vias" et "semitas" similia significantur quae per "plateas" et "vicos," nempe vera doctrinae ducentia; et per "ire vias tortuosas" significatur aberratio a veris.

[7] Apud Esaiam, "Frangetur urbs inanitatis, claudetur omnis domus ut nemo intret; clamor super vino in plateis, commiscebitur omne gaudium, exulabit laetitia terrae" ({1}xxiv. 10, 11):

per "urbem inanitatis" significatur doctrina in qua non verum sed falsum; per "domum" significatur bonum voluntatis et inde vitae; inde patet quid significatur per "Frangetur urbs inanitatis, claudetur omnis domus ut nemo intret:" per "clamorem super vino in plateis" significatur lamentatio propter defectum et commixtionem veri cum falso; "vinum" significat verum ecclesiae ex Verbo; ideo dicitur "in plateis," quia "platea" id quoque significat, et ibi quaeritur: "gaudium" et "laetitia" dicitur, quia "gaudium" praedicatur de jucundo ex affectione boni, et "laetitia" de jucundo ex affectione veri; quod illa jucunda cessabunt, significatur per "Commiscebitur omne gaudium, exulabit laetitia terrae;" "terra" significat ecclesiam.

[8] Apud Jeremiam, "Quomodo [non] relicta est urbs gloriae, urbs gaudii mei; quare cadent juvenes. . in plateis, et omnes viri belli exscindentur" (xlix. 25, 26; cap. |l|. 30):

per "urbem gloriae" significatur doctrina Divini Veri; per "urbem gaudii" significatur jucundum ex affectione boni et veri ibi; per "juvenes" significantur intelligentes facti per vera; quod peritura sit intelligentia veri, significatur per quod "cadent juvenes in plateis" per "viros belli" significantur vera pugnantia contra falsa; quod defensio veri contra falsa nulla erit, significatur per quod "omnes viri belli exscindentur."

[9] Apud Ezechielem, "Multiplicasti confossos vestros in urbe hac, ut impleveritis plateas ejus confosso" (xi. 6):

per "confossos" in Verbo intelliguntur qui pereunt per falsa, nam "gladius," quo confoditur, significat falsum destruens verum; per "urbem" significatur hic, ut supra, doctrina veri; inde patet quid significatur per "confossos in urbe:" per "implere plateas confosso" significatur devastatio veri per falsa.

[10] In Threnis, "Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; et educati super purpura amplexi sunt sterquilinia. ....Obscurata est prae nigredine forma" Naziraeorum, "non cognoscuntur in plateis. ....Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine. ....Venati sunt gressus nostros, ut non ire in plateis" (iv. 5, 8, 14, 18):

per "plateas" etiam hic significantur vera doctrinae ducentia ad bonum vitae; seu vera secundum quae vivendum est: agitur ibi de ecclesia, ubi est Verbum, devastata quoad vera; quare per "Qui comederunt lautitias devastati sunt in plateis," significatur quod illis qui hauserunt genuina vera ex Verbo, non amplius aliqua vera sint; "lautitiae" sunt genuina vera ex Verbo: quod "educati super purpura amplexi sint sterquilinia" significat quod illis qui hauserunt genuina bona ex Verbo, non sint nisi quam falsa mali; "purpura" significat genuinum bonum Verbi, in specie caelestem amorem veri, et "sterquilinia" significant falsa mali: per "Obscurata est prae nigredine forma Naziraeorum, non cognoscuntur in plateis," significatur quod Divinum Verum in tam obscuro sit, ut non alicui appareat; per "Naziraeos" repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum; inde per illos significatur Divinum Verum a Domino: per "Errarunt caeci in plateis, polluti sanguine," significatur quod vera Verbi non amplius videantur quia falsificata; per "caecos" significantur qui non vident vera: per "Venati gressus nostros, ut non ire in plateis," significatur seductio, ut non sciatur quomodo vivendum; per "venari gressus" significatur seducere per falsa, et per "ire" significatur vivere; inde per "ire in plateis" significatur vivere secundum vera.

[11] Apud Zephaniam, "Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo plateas eorum ut non transiens, devastabuntur urbes eorum, ut non vir nec habitator" (iii. 6):

per "gentes" quae exscindentur, significantur bona ecclesiae: per "angulos" qui devastabuntur, significantur vera et bona ejus in toto complexu: (quod haec per "angulos" significentur, videatur supra, n. 417:) per "plateas" quae desolabuntur ut non transiens," significantur vera doctrinae; nam per "urbes" quae devastabuntur ut non vir nec habitator" significantur doctrinalia; per "virum" et "habitatores" in spirituali sensu in Verbo intelliguntur omnes qui in veris et in bonis sunt, ita abstracte vera et bona.

[12] Apud Sachariam, "Revertar ad Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae, unde vocabitur Hierosolyma urbs veritatis....: adhuc habitabunt..mares et senes mulieres in plateis Hierosolymae, ....et implebuntur plateae..pueris et puellis ludentibus in plateis ejus" (viii. 3-5):

haec de adventu Domini, et de nova ecclesia ab Ipso instauranda; per "Zionem" intelligitur ecclesia quoad bonum amoris, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad vera doctrinae; quare vocatur Hierosolyma "urbs veritatis:" per "mares et senes mulieres," qui "habitabunt in plateis Hierosolymae," intelliguntur intelligentes et sapientes per vera doctrinae; per "pueros et puellas ludentes in plateis," quibus "implebuntur plateae urbis," significantur affectiones veri et boni, et illarum jucunditates, quibus abundabunt illi qui in veris doctrinae vivunt.

[13] Apud Jeremiam, "Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehudah, et juxta numerum platearum Hierosolymae posuistis altaria in pudorem, altaria ad suffiendum Baali" (xi. 13):

"Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehudah," significat quod tot falsa quot doctrinalia; per "urbes" significantur doctrinalia, et per "deos" falsa religionis: "juxta numerum platearum Hierosolymae posuistis altaria in pudorem," significat tot cultus quot falsa doctrinae; per "plateas" hic significantur falsa doctrinae, et per "altaria" cultus; quod sit cultus ex falsis qui intelligitur, est quia per "altaria" intelliguntur altaria suffitus, nam dicitur "Altaria ad suffiendum Baali;" per "suffitum" enim significatur bonum spirituale, quod in sua essentia est verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo. (Quod "suffitus" et "altare" ejus illa significent, videatur supra, n. 324, 491, 492, 567.)

[14] Apud eundem, "Num non tu vides, quid illi faciunt in urbibus Jehudae et in plateis Hierosolymae? Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, mulieres depsunt massam ad faciendum placentas melecheth caelorum, simul ad libandum libamina diis aliis:.... cessare faciam in urbibus Jehudae et in plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae" (vii. 17, 18, 34):

quid haec in sensu spirituali significant, videatur plene explicatum supra (n. 555 [d]); et quod per "urbes Jehudae" significentur doctrinalia ecclesiae, et per "plateas Hierosolymae" vera doctrinae ejus.

[15] Apud eundem, "{1}Num obliti estis malorum, ....quae fecerunt in terra Jehudae, et in plateis Hierosolymae?" ({1}xliv. 9:) per "terram Jehudae" significatur ecclesia quoad bonum, ibi quoad malum; et per "plateas Hierosolymae" significantur vera doctrinae, hic falsa doctrinae ejus.

[16] Apud Ezechielem, "Per ungulas equorum suorum conculcabit" Nebuchadnezar rex Babelis "omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et statuas roboris in terras descendere faciet; diripient opes tuas" (xxvi. 11, 12):

per "Nebuchadnezarem regem Babelis", significatur profanatio veri, et inde destructio ejus: quod per fallacias sensualis hominis destructurus sit omnia vera ecclesiae, significatur per quod "per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas:" quod destruet vera per falsa, significatur per quod "gladio occidet populum:" quod sic etiam omnem cultum ex veris, significatur per quod "statuas roboris in terras descendere faciet;" "statuae" enim significant sanctum cultum ex veris; et quia omnis potentia est veri ex bono, vocantur "statuae roboris:" quod etiam destruet cognitiones veri, significatur per quod "diripient opes" (quod "opes" et "divitiae" sint cognitiones veri, videatur n. 236).

[17] Apud eundem, "Aedificasti tibi excelsum, et fecisti tibi altum in omni platea; super omni capite viae fecisti tibi excelsum tuum, et abominabilem fecisti pulchritudinem tuam" (xvi. 24, 25, 31):

per "excelsa" apud antiquos significabatur caelum, et quoque per "altum;" unde ritus sacrificandi super montibus altis, et loco eorum super excelsis in altum aedificatis; quare cultus ex malis et falsis doctrinae significatur per "facere excelsum et altum in omni platea, et super omni capite viae:" et quia cultus ille idololatricus factus est, ideo dicitur quod "abominabilem fecerint pulchritudinem suam; per "pulchritudinem" intelligitur verum et inde intelligentia, quisque enim in mundo spirituali est [pulcher] secundum vera ex bono et inde intelligentiam.

[18] Apud Amos, "In omnibus plateis luctus, et in omnibus vicis dicent, Heu, heu; et vocabunt agricolam ad luctum" (v. 16):

"In omnibus plateis luctus, et in omnibus vicis dicent, Heu, heu," significat dolorem propter devastatum verum et bonum ubivis; "et vocabunt agricolam ad luctum" significat dolorem hominum ecclesiae propter id; "agricola" significat hominem ecclesiae, quia "ager" significat ecclesiam quoad implantationem veri.

[19] Apud Davidem, "Horrea nostra plena depromentia de cibo ad cibum, greges nostri milleni, decies milleni in plateis nostris; boves nostri onerati, non ruptura nec effugiens, nec clamor in vicis nostris" (Ps. cxliv. 13, 14):

per "horrea" quae plena cibo significantur doctrinalia ex Verbo, ita Verbum ubi omnia vera doctrinae, ex quibus instructio et nutritio spiritualis; per "greges millenos et decies millenos in plateis," significantur bona et vera spiritualia, per "greges millenos" bona, et per "decies millenos" vera; per "boves oneratos" significantur bona naturalia et illorum affectiones; per "non rupturam" significatur cohaerentia illorum; per "non effugiens" significatur non jactura ullius; per "non clamorem in vicis" significatur nullibi lamentatio super defectum illorum.

[20] Apud Hiobum, Deus "qui dat pluviam super facies terrae, et qui mittit aquas super facies platearum" (v. 10):

"dare pluviam super facies terrae" significat influxum Divini Veri in omnia apud illos qui ab ecclesia; et "mittere aquas super facies platearum" significat influxum Divinum in vera doctrinae, ad spiritualem reddendum hominem per illa.

[21] Apud Esaiam, "In plateis ejus accinxerunt saccum, super tectis ejus et in plateis ejus ejulabit, descendens in fletum" (xv. 3):

haec de urbe Ar in terra Moabi, per quam significatur doctrina illorum qui in veris ex naturali homine sunt: dolor super falsa doctrinae illorum, a primis ad ultima, significatur per "Accinxerunt saccum, super tectis et in plateis ejus ejulabit;" "tecta" sunt interiora, et "plateae" sunt exteriora apud illos. Apud Jeremiam, "Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus" ({1}xlviii. 38):

per haec similia significantur quae nunc supra.

[22] Apud Danielem, "Scito et percipito, ab exitu Verbi, usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam principem [septimanae septem]; postea septimanis sexaginta duabus restituetur et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum" (ix. 25):

qui non scit sensum spiritualem Verbi, opinari potest quod per "Hierosolymam" hic significetur Hierosolyma, et quod illa restituetur et aedificabitur, et quoque quod per "plateam et fossam" platea urbis et fossa ibi, de qua etiam dicitur quod restituetur et aedificabitur; sed per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quae a Domino instaurabitur, et per "plateam et fossam" intelligitur verum doctrinae, per "plateam" verum, et per "fossam" doctrina: quid per numeros {1}septimanarum ibi significatur, non locus hic explicandi est.

[23] Ex illis nunc patet quod per "plateam Novae Hierosolymae" simile significetur in sequentibus in Apocalypsi, "Duodecim portae duodecim margaritae, ....et platea urbis aurum purum, quasi vitrum pellucidum" (xxi. 21);

et postea, "Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni: in medio plateae ejus et fluvii hinc inde arbor vitae faciens fructus duodecim" (xxii. 1 2):

sed de his in sequentibus.

[24] Apud Esaiam, "Filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum, sicut bubalus reti" (li. 20):

haec quoque de Hierosolyma, hoc est, ecclesia, quoad doctrinam vastata; per "filios" intelliguntur qui in veris doctrinae sunt: "deficere et jacere in capite omnium platearum" significat deprivatos omni vero; "caput" seu principium "platearum" significat ingressum ad verum, ita omne verum.

[25] In Threnis, "Infans et lactens deficit in plateis urbis; ....tolle ad "Dominum" manus tuas super animas infantum tuorum, qui defecerunt per famem in capite omnium platearum" (ii. 11, 19):

per "infantem et lactentem" significatur innocentia, et quoque bona et vera quae per cognitiones ex Verbo primum nascuntur et vivificantur apud homines qui regenerantur; quae quia prima sunt, etiam insontia et innocua sunt: illorum defectus plenarius significatur per quod "defecerunt in plateis urbis, et in capite omnium platearum :" dicitur "per famem," quia "fames" significat deprivationem, defectum, ignorantiam et simul desiderium cognitionum (videatur supra, n. 386).

[26] Apud Nahum, "Infantes ejus allisi sunt ad caput omnium platearum, et super honoratos ejus jecerunt sortem, et omnes magnates ejus vincti sunt catenis" (iii. 10):

per "infantes" etiam hic intelliguntur vera primum nascentia et vivificata, et per "allidi ad caput omnium platearum" significatur dispergi et perire; per "honoratos" significantur bona amoris; per "jacere sortem super" illos" significatur dissipari: per "magnates" significantur vera boni; et per "vinciri catenis" significatur ligari a falsis ut vera non prodire possint: haec de "urbe sanguinum," per quam significatur doctrina in qua vera Verbi falsificata sunt.

[27] Apud Jeremiam, "Ascendit mors per fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis" (ix. 20 [B. A. 21]):

per "mortem" hic intelligitur mors spiritualis, quae existit quando falsum creditur esse verum ac verum falsum, et secundum id vivitur: per "fenestras" significantur cogitationes ex intellectu, per "palatia" significantur interiora et inde sublimiora mentis humanae; inde patet quid significatur per quod "ascendat mors per fenestras, veniat in palatia nostra:" per "infantem" significantur hic, ut supra, vera primum nascentia per cognitiones e Verbo, per "juvenes" vera acquisita ex quibus intelligentia, ac per "plateas" et "vicos" vera doctrinae et vera vitae quae ducunt ad intelligentiam et sapientiam; inde patet quid significatur per "exscindere infantem e platea, juvenes e vicis."

[28] Apud eundem, "Ira Jehovae plenus sum, defatigatus sum continendo; effunde super infantem in platea, et super coetum juvenum, quia etiam vir cum muliere capientur, senex cum pleno dierum" (vi. 11):

{1}hic per "infantem in platea" et per "juvenes" similia quae supra significantur; per "virum et mulierem" significatur verum conjunctum bono et inde intelligentia, ac per "senem et plenum dierum" significatur sapientia.

[29] Quoniam "platea" significat verum doctrinae ducens, et in opposito sensu falsum, ideo per "platearum lutum," "caenum" et "stercus" significatur falsum amoris mali, in sequentibus locis: -Apud Esaiam, "Factum est cadaver eorum stercus platearum" (v. 25);

apud eundem, "Ponet illum conculcationem sicut lutum platearum" (x. 6);

apud Micham, "Erit in conculcationem sicut caenum platearum" (vii. 10);

apud Davidem, "Conteram eos sicut pulverem coram faciebus venti, sicut caenum platearum attenuabo illos" (Ps. xviii. 43 [B. A. 42]):

haec etiam ex apparentiis in mundo spirituali; in urbibus ibi ubi falsa ex malo regnant, apparent plateae plenae stercore, caeno et luto. Ex his constare potest quid significat Quod Dominus mandaverit septuaginta, quos emisit ad praedicandum Evangelium: "In quam urbem ingredimini, et non susceperint vos, egredientes in plateas ejus, dicite, Etiam pulverem adhaerentem nobis ex urbe vestra {1}excutimus {2}vobis" (Luc. x. {3}10, 11).

[30] Quoniam per "plateas urbis" significantur vera doctrinae, secundum quae vivendum est, ideo solitum fuit docere et orare in plateis:-Ut in Libro Secundo Samuelis, "Ne annuntiate in Gath, ne evangelizate in plateis Aschkelon, ne forte gaudeant filiae Philisthaeorum" (i. 20);

apud Matthaeum, "Quando feceris eleemosynam, ne tuba canas ante te, quemadmodum hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus. ....Et si oraveris, non eris sicut hypocritae, nam amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, quo conspicui fiant hominibus" (vi. {4}2, 5);

et apud Lucam, "Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed [dicet,] Dico vobis, non novi vos unde estis" (xiii. 26, 27).

[31] Ex significatione "plateae," quod sit verum doctrinae, etiam patet cur Dominus, in parabola, dixerit Quod Paterfamilias jusserit servis, ut abirent ocius in plateas et vicos urbis, ac pauperes, mancos, claudos et caecos introducerent (Luc. xiv. 21):

per "pauperes," "mancos," "claudos" et "caecos" non intelliguntur tales in naturali sensu, sed tales in spirituali; qui, nempe, quia non habebant Verbum, in ignorantia veri et inde in defectu boni fuerunt, sed usque desiderabant vera, per quae illis bonum: tales fuerunt gentes, a quibus ecclesia Domini dein instaurata fuit.

[32] Quoniam per "plateam urbis" significabatur, tam verum quam falsum docens et ducens, ideo Angeli, qui venerunt Sodomam, dixerunt quod pernoctare vellent in platea (Gen. xix. 2). Et quoque ideo statutum fuit Quod filii Israelis, si animadverterent in aliqua urbe quod servirent diis aliis, percuterent habitatores urbis gladio, devovendo urbem, et omnem praedam ejus comportarent in medium plateae, et comburerent urbem et omnem praedam igne (Deutr. xiii. 14, 16, 17):

per "deos alios" significantur falsa cultus; per "gladium" destructio falsi per vera, per "praedam" falsificatio veri, et per "ignem" poena amoris mali, et destructio ejus.

[33] Ex locis his e Verbo allatis constare potest, quid significatur per quod "corpora binorum testium projecta sint super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus;" et dein quod "non permissa fuerint poni in monumentis;" mos enim fuit apud gentem Judaicam et Israeliticam, occisos, qui fuerunt hostes, projicere in vias et in plateas, et non sepelire, in signum quod tali odio illos haberent; at usque repraesentabatur per id quod infernalia mala et falsa essent, quae non resuscitari possent in vitam, hoc est, illi qui in infernalibus malis et falsis essent:

[34] ut quoque patet apud Jeremiam, Prophetae prophetant dicentes, "Gladius et fames non erit in terra hac, gladio et fame consumentur prophetae hi; et populus, quibus illi prophetantes, erunt abjecti in plateas Hierosolymae, et non sepeliens" (xiv. 15, 16):

per "prophetam" intelligitur doctrina veri, ibi doctrina falsi, nam falsa prophetarunt; et quia "plateae" significabant ubi falsa, ideo dicitur quod "erunt abjecti in plateas Hierosolymae."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church