Apocalypse Explained (Tansley) n. 651

Previous Number Next Number See English 

651. "Et vincet illos et occidet illos." -Quod significet inde destructionem omnis boni et veri ecclesiae, constat ex significatione "vincere et occidere binos testes," quod sit destruere illa quae per "binos testes" significantur, quae sunt bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei: quod affectiones naturalis hominis separatae ab affectionibus spiritualis hominis, quae sunt cupiditates malae omnis generis oriundae ex amoribus infernalibus, destructurae sint illa, significetur per "bestiam ascendentem ex abysso;" et quod praedictum sit hoc futurum esse in fine ecclesiae, quando ultimum judicium existet, supra dictum est: quod "occidere" in Verbo significet spiritualiter occidere, quod hic est destruere bonum amoris et verum doctrinae, videatur supra (n. 315).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church