469. "Amen." - Quod significet confirmationem a Divino, constat ex significatione "amen," quod sit veritas, et inde quod sit Divinum Verum a Domino (ut supra, n. 464); hic autem confirmatio a Divino, quia finis est adorationis angelorum: confirmatio a Divino est, quod hoc Divinum Verum sit, et sic quod ita sit. Quando aliquis loquitur Divinum Verum ex corde, tunc Dominus confirmat id; aliunde non potest venire confirmatio: hoc significatur per "amen" in fine Orationis. (Quod "amen" sit confirmatio a Divino, videatur supra, n. 34.)