459. [Vers. 10.] "Et clamantes voce magna." - Quod significet adorationem ex bono veri et inde gaudio cordis, constat ex significatione "clamare voce magna," quod sit adoratio ex bono veri et inde gaudio cordis; per "clamare" enim significatur affectio interior, quoniam clamor est effectus ejus; quando enim homo in affectione interiore est, ac venit inde in confessionem, tunc clamat; ex hoc est quod "clamor" in Verbo significet omnem affectionem spiritualem, haec sive sit gaudii, sive doloris, sive alius (videatur supra, n 393,424): quod hic significet adorationem ex bono veri, constat ex antecedentibus et conSequentibus; ex antecedentibus, quia dicitur quod "palmae in manibus eorum," per quod significatur bonum veri apud illos (ut mox supra ostensum est); ex consequentibus, quia illi clamarunt, "Salus Deo nostro sedenti super throno et Agno; ac angeli, seniores et quatuor animalia ceciderunt coram throno, et adoraverunt Deum;" et praeterea omnis adoratio, quae est confessio, Domini, est ex bono veri, hoc est, ex bono per vera: "vox magna" etiam significat verum ex bono; "vox" significat verum, et "magnum" praedicatur de bono. (Quod "vox" significet verum, videatur supra, n. 261; et quod "magnum" et "magnitudo" praedicetur de bono, etiam supra, n. 336 [a], 337, 424.)