458. "Et palmae in manibus eorum." - Quod significet in bono vitae secundum illa, constat ex significatione "palmae," quod sit bonum veri seu bonum spirituale (de qua sequitur); et ex significatione "manuum," quod sint potentia, et inde omne posse apud hominem (de qua supra, n. 72, 79); inde per quod "palmae essent in manibus eorum" significatur quod bonum veri esset in illis, seu quod illi essent in bono veri. Bonum veri, quando est apud aliquem, est bonum vitae, nam verum fit bonum per vitam secundum illud; antea verum non est bonum apud aliquem. Verum enim quando solum est in memoria et inde cogitatione non est bonum, sed fit bonum cum venit in voluntatem et inde in actum: ipsa enim voluntas transformat verum in bonum; quod constare potest ex eo quod quicquid homo vult hoc bonum vocet, et quicquid homo cogitat hoc verum vocet. Voluntas enim interior hominis, quae est voluntas ejus spiritus, est receptaculum amoris ejus; nam quod homo ex spiritu amat hoc vult, et quod inde vult hoc facit; quare verum quod voluntatis ejus est, hoc quoque amoris ejus est, et quicquid est amoris hoc vocatur bonum. Ex his patet quomodo bonum apud hominem formatur per vera, et quod omne bonum, quod est bonum apud hominem, sit bonum vitae. Creditur quod bonum etiam sit cogitationis, tametsi non voluntatis, quoniam homo cogitare potest quod id aut illud sit bonum; sed usque non est bonum ibi sed est verum: cogitare quod bonum sit, est verum; et quoque refertur inter vera quod sciat et inde cogitet quod sit bonum; at si verum illud in cogitatione amatur eo usque ut velit illud et ex velle faciat illud, tunc quia est amoris, fit bonum.
[2] Hoc illustrari potest ab hoc exemplo: fuerunt spiritus qui in vita corporis crediderunt charitatem esse essentiale ecclesiae, et inde essentiale ad salutem, et non fidem solam; et tamen iidem non vixerunt vitam charitatis, solum enim cogitarunt et statuerunt ita esse: sed dictum est illis quod solum cogitare et inde credere quod charitas salvet, sit simile ac credere quod sola fides salvet, si homo non velit et faciat; quare rejecti sunt. Inde patuit quod modo cogitare bonum, et non velle et facere id, non sit bonum apud aliquem: simile foret si homo nosset ipsa vera et bona, et ex sola cogitatione contestaretur illa, si non dat vitam illis per velle et facere. Haec dicta sunt ut sciatur quod bonum veri seu bonum spirituale, quando est in aliquo, sit bonum vitae; hoc itaque est quod per "palmas in manibus" significatur.
[3] Quoniam per "palmas" significabatur bonum spirituale, ideo in templo a Salomone aedificato praeter alia etiam sculptae erant palmae; secundum haec in Libro Primo Regnum, Salomo "omnes parietes domus in circuitu sculpsit aperturis cheruborum et palmarum et aperturis florum, introrsum et extrorsum;".tum super binis foribus (vi. 29,32):
per "parietes domus" significantur ultima caeli et ecclesiae; ultima sunt effectus qui procedunt ex interioribus, et per "fores" significatur introitus ad caelum et ad ecclesiam; per "cherubos" super illas significatur bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli; per "palmas" bonum spirituale, quod est bonum secundi caeli; et per "flores" bonum spirituale naturale, quod est bonum ultimi caeli; ita per illa tria significantur bona trium caelorum in suo ordine: in supremo autem sensu per "cherubos" significatur Divina Domini providentia et quoque custodia, per "palmas" Divina Domini sapientia, et per "flores" Divina Ipsius intelligentia; Divinum enim Bonum unitum Divino Vero procedens a Domino in tertio seu intimo caelo recipitur ut Divina providentia, in secundo seu medio caelo ut Divina sapientia, et in primo seu ultimo caelo ut Divina intelligentia.
[4] Similia per "cherubos" et "palmas" in novo templo {1}significantur apud Ezechielem, In novo templo facti sunt cherubi et palmae, ita ut palma inter cherubum et cherubum, et duae facies cherubo,....a terra usque ad super ostium. cherubi et palmae facti super parietibus et super valvis (xli. 18-20, 25, 26):
per "novum templum" ibi significatur nova ecclesia a Domino instauranda cum venturus est in mundum, nam per descriptionem novae urbis, novi templi et novae terrae ibi significantur omnia novae ecclesiae et inde novi caeli, quae descripta sunt ibi per meras correspondentias. Quoniam per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio boni per vera, ideo mandatum est ut Tunc acciperent fructum arboris honoris, spathas palmarum, ramum arboris densae, et salices torrentis, et laetarentur coram Jehovah septem diebus (Levit. xxiii. 39, 40):
per "fructum arboris honoris" significatur bonum caeleste; per "palmas" bonum spirituale seu bonum veri; per" ramum arboris densae" verum scientificum cum ejus bono; et per "salices torrentis" vera et bona infima naturalis hominis, quae sunt sensualium externorum: ita per quatuor illa significantur omnia bona et vera in suo ordine a primis ad ultima apud hominem.
[5] Quia "palmae" significabant bonum spirituale, et ex bono spirituali est omne gaudium cordis, nam bonum spirituale est ipsa affectio seu amor veri spiritualis, ideo per "palmas in manibus" olim testabantur gaudium cordis sui, et quoque quod ex bono agerent. Hoc significatum est per quod Multi, qui venerunt ad festum, cum audirent quod Veniret Jesus ad Hierosolymam, sumpserint termites palmarum, et iverint obviam Ipsi,et clamaverint, Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis (Joh. xii. 12, 13).
[6] "Palma" etiam significat bonum spirituale seu bonum veri in sequentibus locis: - Apud Davidem, "Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet; plantati in domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabunt" (Ps. xcii. 13, 14 [B.A. 12, 13]):
"justus" significat illos qui in bono sunt; nam per "justos" in Verbo intelliguntur qui in bono amoris sunt, et per "sanctos" qui in veris ex illo bono (videatur supra, n. 204): inde est quod de justo dicatur quod "sicut palma florebit," et quod "sicut cedrus in Libano crescet;" nam fructificatio boni apud illum intelligitur per "sicut palma florebit," et multiplicatio veri inde per "sicut cedrus in Libano crescet," "palma" enim significat bonum spirituale, "cedrus" verum illius boni, et "Libanus" ecclesiam spiritualem: per "domum Jehovae" in qua plantati, et per "atria in quibus germinabunt, significatur caelum et ecclesia, per "domum Jehovae" ecclesia interna, et per "atria" ecclesia externa; plantatio fit in interioribus hominis ubi bonum amoris et charitatis; ac germinatio fit in exterioribus hominis ubi bonum vitae.
[7] Apud Joelem, "Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica, etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt, exaruit gaudium de filiis hominis" (i. 12):
per haec describitur desolatio veri et boni in ecclesia, et inde omnis gaudii cordis, hoc est, gaudii spiritualis; "vitis" enim significat bonum et verum spirituale ecclesiae, "ficus" bonum et verum naturale inde, et "malus punica" verum et bonum sensuale, quod est ultimum naturalis; "palma." significat gaudium cordis ex bono spirituali, et "malus" ex bono naturali inde; per "arbores agri quae exsiccatae" significantur perceptiones boni et cognitiones veri, quod nullae; et quia gaudium spirituale et naturale inde per "palmam" et "malum" significantur, ideo etiam dicitur, "Exaruit gaudium de filiis hominis;" per "filios hominis" in Verbo intelliguntur qui in veris ex bono sunt, et per "gaudium" significatur gaudium spirituale, quod unice est ex bono per vera. Quis non videre potest quod hic non intelligantur vitis, ficus, malus punica, palma, malus et arbores agri? Quid hoc foret in Verbo et quid ad ecclesiam, si illae arbores exaruerint et exsiccatae fuerint.
[8] Apud Jeremiam, Lignum de silva excidit, et opus manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud, clavis et malleis firmat illa, ut non vacillet; sicut palma solidum illa" (x. 3-5):
per haec describitur bonum naturale separatum a spirituali, quod est bonum ex proprio; at in se spectatum non est bonum, sed jucundum cupidinis imprimis ex amore sui et mundi, quod sentitur sicut bonum: quomodo homo id format apud se ut appareat sicut bonum et persuadeat quod sit bonum, describitur per "lignum quod de silva excidit," et per "opus manuum fabri per securim;" "lignum" significat bonum, hic tale bonum; "silva" significat naturale, hic naturale separatum a spirituale; "opus manuum fabri per securim" significat id ex proprio et ex propria intelligentia: confirmatio ejus per vera et bona ex Verbo, quae sic falsificat, describitur per "argento et auro exornat illud;" "argentum" est verum inde et "aurum" est bonum inde: cohaerentia facta per confirmationes ex proprio, describitur per "clavis et malleis firmat illa ut non vacillet:" apparentia inde sicut bonum formatum per vera significatur per "sicut palma solidum illa."
[9] Apud Mosen, "Venerunt in Elim, et ibi duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae, et castrametati sunt ibi juxta aquas" (Exod. xv. 27; Num. xxxiii. 9):
haec historica etiam sensum spiritualem continent, in omnibus enim historicis Verbi etiam ille sensus inest: hic per "venerunt in Elim" significatur status illustrationis et affectionis, ita consolationis post tentationes; per "duodecim fontes aquarum" significatur quod tunc illis vera in omni copia; per "septuaginta palmas" significatur quod illis bona veri similiter; et per quod "castrametati sint juxta aquas" significatur quod post tentationes ordinata sint vera per bonum. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 8366 ad 8370.)
[10] Quoniam "Jericho" significat bonum veri, ideo Urbs illa dicta fuit "urbs palmarum" (Deutr. xxxiv. 3: Judic. i. 16; cap. iii. 13):
omnia enim nomina locorum et urbium in Verbo significant talia quae sunt caeli et ecclesiae, quae spiritualia vocantur, et "Jericho" bonum veri. Quoniam id per "Jericho" significatur, ideo Dominus in Parabola de Samarita dixit Quod descenderit a Hierosolyma in Jericho (Luc. x. 30):
per quod significatur quod per vera ad bonum, nam per "Hierosolymam" significatur verum doctrinae, ac per "Jericho" bonum veri, quod est bonum vitae, quod etiam praestitit vulnerato a latronibus.
[11] Et quia "Jericho" id bonum significabat, Ideo Josua cum esset in Jerichunte, Vidit Virum stantem, cujus in manu gladius evaginatus, qui dixit Josuae, "Exue calceum tuum desuper pede tuo in loco super quo stas, quia sanctus ille; quod et fecit Josua" (Jos. |v|. [13,] 15):
Et ideo postquam filii Israelis ceperunt Jericho per arcae circumductionem, "argentum et aurum, ac vasa aeris et ferri" ibi inventa "dederunt in thesaurum domus Jehovae" (Jos. vi. 24) ex quibus patet unde est quod Jericho dicta sit "urbs palmarum."
[12] Praeterea in mundo spirituali in paradisis ubi sunt angeli qui in bono spirituali seu in bono veri sunt, apparent multa copia palmae; ex quo patuit etiam quod "palma" significet bonum veri: omnia enim quae in illo mundo apparent, sunt repraesentativa status vitae et affectionum, ita boni et veri quae apud angelos.