Apocalypse Explained (Tansley) n. 258

Previous Number Next Number See English 

258. EXPLICATIO. Supra (n. 5) indicatum est quod in Libro hoc Prophetico non agatur de successivis statibus Ecclesiae Christianae a principio ejus ad finem, sicut hactenus est creditum, sed quod agatur de statu ecclesiae et caeli temporibus ultimis, quando novum caelum et nova terra, hoc est, quando nova ecclesia in caelis et in terris, ita quando judicium: nova ecclesia in caelis dicitur, quia aeque ecclesia ibi est ac in terris (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 221-227). Quia de illis in hoc libro agitur, ideo in primo capite actum est de Domino qui est Judex; et in secundo et tertio capite de illis qui ab ecclesia et qui non ab ecclesia, ita de illis qui in "priori caelo" sunt quod abolendum, et de illis qui in "novo" quod formandum. Quod per "Septem Ecclesias," de quibus in illis binis capitibus actum est, intelligantur omnes qui in ecclesia, et quoque omnia ecclesiae, videatur mox supra (n. 256 et 257). In hoc quarto capite nunc agitur de ordinatione omnium, praecipue in caelis, ante judicium; propterea thronus in caelo nunc visus est, ac circum illum viginti quatuor throni, super quibus viginti quatuor seniores, tum quatuor Animalia juxta thronum, quae sunt cherubi; quod per illa describatur ordinatio omnium ante judicium et ad judicium, videbitur in hujus capitis explicatione. Sciendum est quod antequam aliqua mutatio existit, omnia praeordinentur et ad futurum eventum praeparentur; nam omnia a Domino praevidentur, et secundum praevidentiam disponuntur et providentur: per "thronum" itaque, in medio caeli, intelligitur judicium; et per "Sedentem super illo" Dominus; per "viginti quatuor thronos" super quibus viginti quatuor seniores, intelliguntur omnia vera in complexu, ex quibus et secundum quae judicium; et per "quatuor Animalia," quae sunt cherubi, intelligitur Divina providentia Domini ne caeli priores per insignem futuram mutationem detrimentum paterentur, utque dein omnia secundum ordinem fierent; nempe ut interius mali separentur ab interius bonis, ac hi in caelum eveherentur, illi autem in infernum dejicerentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church