Apocalypse Explained (Tansley) n. 257

Previous Number Next Number See English 

257. Quoniam in hoc Libro Prophetico saepius memorantur numeri, et nemo potest scire sensum spiritualem rerum inibi nisi sciatur quid singuli numeri significant (omnes enim numeri in Verbo, sicut omnia nomina, significant res spirituales), et quia numerus "septem" inter reliquos saepe memoratur, ideo velim hic ostendere quod "septem" significent omnes et omnia, tum plenum et totum; quicquid enim significat omnes et omnia, id etiam significat plenum et totum, nam plenum et totum praedicatur de magnitudine rei, ac omnes et omnia de multitudine. Quod "septem" illa significent, constare potest a sequentibus locis :-Apud Ezechielem, "Habitatores urbium Israelis incendent comburentque arma, et scutum et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta; et accendent illis ignem septem annis:....et sepelient Gogum, et omnem multitudinem ejus et mundabunt terram septem mensibus" (xxxix. 9 [11,] 12);

agitur ibi de desolatione omnium in ecclesia; "habitatores urbium Israelis" significant omnia bona veri; "incendere" significat consumere per mala; "arma," "scutum," "clipeus," "arcus," "tela," "baculus manus," "hasta," sunt omnia quae doctrinae; "accendere illis ignem septem annis," est omnia et plene consumere per mala; "Gogus" significat illos qui in cultu externo sunt et in nullo interno; "sepelire illos et mundare terram," est omnes illos destruere, et ab illis plene repurgare ecclesiam.

[2] Apud Jeremiam, "Multiplicabuntur viduae prae arena marium, et adducam illis supra matrem juvenum vastatorem in meridie;....elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam" (xv. 8, 9);

per "viduas" quae multiplicabuntur, significantur qui in bono sunt et desiderant vera, et in opposito sensu, ut hic, qui in malo sunt et volunt falsa; per "matrem juvenum" significatur ecclesia; per "vastatorem in meridie" significatur vastatio illius ecclesiae quantumvis in veris potest esse ex Verbo; per "elanguescet et exspirabit animam quae pepererat septem," significatur quod peritura ecclesia cui omnia vera data sunt, quia Verbum; nam "quae pepererat septem" significat cui data sunt omnia vera; hoc in specie dictum est de Judaeis.

[3] Similiter in Libro Primo Samuelis, "Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit" (ii. 5);

"famelici" qui cessarunt, sunt qui desiderant vera et bona ecclesiae; "sterilis pariens septem," significat illos qui extra ecclesiam sunt et non sciunt vera quia non habent Verbum, ita Gentes, quibus dabuntur omnia; "multiprolis deficiens" significat illos qui habent, quibus auferrentur. Apud Davidem, "Retribue vicinis septuplum in sinum eorum" (Psalm. lxxix. {1}12);

et apud Mosen, Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Levit. xxvi. 18, 21, 24, 28);

"septulum" significat plene.

[4] Apud Lucam, "Si septies in die peccaverit contra te frater tuus, et septies in die reversus fuerit ad te, dicens, Resipui, remittes ei" (xvii. 4);

"septies remittere si septies reversus fuerit," est toties remittere quoties revertitur, ita omnibus vicibus: ne intelligatur septies, explicat Dominus coram Petro qui credidit quod septies intelligeretur, apud Matthaeum, "Dixit Petrus, Domine, quoties peccabit in me frater et remittam ei? an usque septies? Dixit ei Jesus, Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies" (xviii. 21, 22);

"septuagies septies" est semper, absque numerando. Apud Davidem, "Septies in die laudo Te super judiciis justitiae" (Psalm. cxix. 164);

"septies in die" est semper seu omni tempore.

[5] Apud eundem, "Sermones Jehovae sermones puri, argentum conflatum in catino purificatum septies" (Psalm. xii. 7 [B. A. 6]);

"argentum" significat verum a Divino; "purificatum septies" significat prorsus et plene purum.

[6] Apud Esaiam, "Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla sicut lux septem dierum" (xxx. 26);

"lux solis" significat Divinum Verum ex Divino Bono: quod lux illa erit "septupla sicut lux septem dierum," significat quod Divinum Verum in caelo erit absque omni falso, ita prorsus et plene purum.

[7] Apud Matthaeum, Immundus spiritus "accipiet septem spiritus alios pejores se ipso, et....habitabit ibi" (xii. 45; Luc. xi. 26);

agitur ibi de profanatione, et per "septem spiritus immundos," cum quibus rediturus, significantur omnia falsa mali, ita plenaria destructio boni et veri.

[8] Simile significatur per "septem tempora," quae transitura super regem Babelis, apud Danielem, "Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super illum" (iv. 13, 22, 29 [B. A. 16, 25, 32]):

per "regem Babelis" significantur illi qui profanant bona et vera Verbi; quod "cor ejus ab homine mutaretur, et cor bestiae daretur," intelligitur quod nihil spirituale, quod vere humanum, remansurum sit, sed loco ejus diabolicum; per "septem tempora" quae transitura super illum, significatur profanatio, quae est plenaria destructio veri et boni.

[9] Quia "septem" et "septies" significabant omnia et plenum, ideo sequentia mandata sunt:

Quod septem diebus implerentur manus (Exod. xxix. 35); Quod septem diebus sanctificarentur (Exod. xxix. 37); Quod septem diebus indutus esset Aharon vestibus cum initiabatur (Exod. xxix. 30);

Quod septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Levit. viii. 33, 34). Quod septies expiaretur altare super cornua (Levit. xvi. 18, 19);

Quod septem vicibus per oleum sanctificaretur altare (Levit. viii. 11); Quod septem vicibus spargeretur sanguis versus velum (Levit. iv. 16, 17); Quod septem vicibus digito spargeretur sanguis versus orientem, cum Aharon ad propitiatorium iret (Levit. xvi. 12-15); Quod septem vicibus spargeretur aqua separationis versus Tentorium (Num. xix. 4);

Quod septies spargeretur sanguis circa mundationem leprae (Levit. xiv. 7, 8, 27, 38, 51);

Quod candelabrum esset ex septem lucernis (Exod. xxv. 32, 37; cap. xxxvii. 18-25);

Quod festa septem diebus celebrarentur (Exod. xxxiv. 18; Levit. xxiii.4-9, 39-44; Deut. xvi. 3, 4, 8);

Quod septem diebus festi fieret holocaustum, ex septem juvencis et ex septem arietibus in diem (Ezech. xlv. 23);

Quod Bileamus aedificaverit septem altaria, et sacrificaverit septem boves et septem arietes (Num. xxiii. 1-7, 15-18, 29, 30); Quod numeraverint septem septimanas annorum, septem annos septem vicibus, et tunc mense septimo clangeretur ad jubilaeum (Levit. xxv. 8, 9). Ex significatione numeri "septem" constare potest quid significatur Per septem dies creationis (Genes., cap. i.);

Tum per quod saturati fuerint quatuor millia hominum ex septem panibus, et quod superessent septem sportae plenae (Matth. xv. 34-38; Marc. viii. 5-9). Inde nunc patet quid significatur in Apocalypsi, Per septem Ecclesias (i. 4, 11);

Per septem candelabra aurea, in quorum medio Filius hominis (cap. i. 13);

Per septem stellas in dextra Ipsius (cap. i. 16, 20);

Per septem spiritus Dei (iii. 1);

Per septem lampades igneos ante thronum (cap. iv. 5); Per librum obsignatum septem sigillis (v. 1);

Per septem angelos, quibus datae septem tubae (viii. 2); Per quod septem tonitrua locuta sint voces (x. 3, 4); Per septem angelos habentes septem plagas ultimas (xv. 1, 6);

Et per septem phialas plenas septem plagis ultimis (xvi. 1; cap. xxi. 9):

et porro alibi in Verbo, ubi "septem" nominantur.

CAPUT IV.

|1.| Post haec vidi, et ecce ostium apertum in caelo: et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthac. 2. Et statim factus sum in spiritu; et ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens. 3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et sardio, et iris circuitus throni similis aspectu smaragdo. 4. Et circum thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas. 5. Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces: et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei. 6. Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro. 7. Et Animal primum simile leoni; et secundum Animal simile vitulo; et tertium Animal habens faciem sicut homo; et quartum Animal simile aquilae volanti. 8. Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu, et intus plenae erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus. 9. Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super throno, Viventi in saecula saeculorum, 10. Procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram throno, dicentes, 11. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti Omnia, et per voluntatem tuam sunt et creata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church