Apocalypse Explained (Tansley) n. 1152

Previous Number Next Number See English 

1152. "Et vinum et oleum." --Quod significet cultum ex veris et bonis quae ex origine caelesti sunt, profanatum, constat ex significatione "vini," quod sit verum (de qua sequitur); et ex significatione "olei," quod sit bonum ex origine caelesti (de qua [supra], n. 375). Quod "vinum" significet verum ex origine caelesti, est quia conjungitur hic cum "oleo" quod est bonum ex illa origine: sunt enim in hoc versu, sicut in priori, paria, quorum unum significat tale quod est veri, ac alterum quod est boni, utrumque ex eadem origine; inde sequitur quod "vinum" significet verum ex origine caelesti, quia "oleum" significat bonum ex illa origine; quod "vinum" in Verbo significet verum, seu bonum spirituale, videatur [supra] (n. 376); verum enim ex origine caelesti coincidit cum bono spirituali: similiter est cum oleo; hoc, dum intelligitur oleum unctionis sanctitatis, significat bonum amoris caelestis; at cum intelligitur oleum quo se in festivitatibus ungebant, significat bonum amoris spiritualis.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Dictum est quod lex Divinae providentiae sit ut ipse homo se cogat, et per id intelligitur ut se cogat a malo, non autem intelligitur ut se cogat ad bonum; a malo enim se cogere datur, non autem ad bonum quod in se bonum est: si enim homo ad bonum se cogit, nec se coegerat a malo, bonum non agit a Domino, sed a se; cogit enim se ad id vel propter se, vel propter mundum, vel propter mercedem, vel ex timore; hoc bonum in se non bonum est, quia ipse homo, aut mundus, aut merces inest ei ut finis, non autem ipsum bonum, ita nec Dominus; ac timor non facit ut bonum sit bonum, sed amor. Ut pro exemplo, cogere se ad benefaciendum proximo, ad dandum pauperibus, ad donandum templis, ad faciendum justitiam, proinde ad charitatem et ad veritatem, dum homo non se coegerat a malis et illa per id removerat, foret sicut est curatio palliativa, qua morbus aut ulcus sanatur extrinsecus; et est sicut adulter cogit se ut agat castum, superbus humilem, ac defraudator sincerum, per actus in externis.

[3] Quando vero homo se cogit a malis, tunc purificat internum suum; quo purificato bonum facit ex libero, nec cogit se ad illud faciendum: quantum enim homo se cogit a malo, tantum venit in liberum caeleste, et ex hoc libero est omne bonum quod in se bonum est, ad quod ideo homo se non cogit. Apparet sicut cogere se a malo et cogere se ad bonum cohaereant, sed non cohaerent. Ex testata experientia scio quod plures se ad bona coegerint, sed non a malis; at, dum hi explorati sunt, compertum est quod mala ab interiori inhaeserint bonis; unde bona eorum comparata sunt cum idolis, ac cum simulacris vel argilla vel stercore confertis: et dictum est quod tales credant glorificatione et muneribus captari Deum, ex corde etiam impuro. Verumtamen homo coram mundo se cogat ad bona, tametsi non a malis, quoniam ibi propter id remuneratur; in mundo enim spectatur externum, et raro internum; at coram Deo aliter.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church