Apocalypse Explained (Tansley) n. 1148

Previous Number Next Number See English 

1148. "Et marmore." --Quod significet et verum sensuale profanatum, constat ex significatione "marmoris," quod sit sensuale, quod est ultimum vitae cogitationis et voluntatis hominis; quod id per "marmor" significetur, est quia "lapis" significat verum in ultimis, in specie apparentiam veri. "Marmor" dicitur pro lapide, quia intelligitur apparentia veri in ecclesia ex Verbo: quod verum ultimum, quod vocatur sensuale, etiam profanatum sit, patet ex adoratione sepulcrorum, ossium et cadaverum illorum quos sanctos vocant, quae tamen putria sunt, et correspondent infernalibus; hoc ipse sensus corporis aversaturus esset, nisi profanavissent sancta ecclesiae usque illuc.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quod homo usque reus sit, consequitur ex supradictis, et quoque ex illis quae de vita quae Deus, et quae apud hominem a Deo, prius confirmata sunt, et quoque ex allatis legibus, quae sunt veritates. Quod homini imputetur malum, est quia illi datum est, et continue datur, sentire et percipere sicut vita in illo sit; et quia in illo statu est, etiam in libero et in facultate agendi sicut a se est; haec facultas in se spectata, et id liberum in se spectatum, non ei aufertur, quia natus est homo, qui victurus est in aeternum; ex illa facultate et ex illo libero est, quod sicut ex se possit recipere et bonum et malum: et quia homo in medio inter caelum et infernum tenetur, dat etiam Dominus ei nosse quod bonum sit ab Ipso, et quod malum sit a diabolo; tum, per vera in ecclesia, quid bonum est et quid malum: cum homo illa novit, et a Domino datur cogitare illa, velle illa, loqui et facere illa sicut a se, et hoc continue per influxum, inde si non recipit, fit reus.

[3] Sed fallacia homini inde praecipue est, quod non sciat quod liberum ejus, et facultas agendi sicut a se, sit ex influxu vitae a Domino in intimum ejus, et quod ille influxus non ei auferatur quia natus est homo, cui illud intimum est: sed quod influxus vitae a Domino in formas recipientes, quae sub illo intimo sunt, in quibus et ubi resident intellectus et voluntas, varietur secundum receptionem boni et veri, immo quod influxus ille diminuatur, et quoque auferatur secundum receptionem mali et falsi: verbo, vita quae facit ut homo sit homo, et distinguatur a brutis animalibus, et quae in intimo ejus est, ac ideo universaliter in inferioribus agens, ex qua illi liberum est, et facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi, perpetuo est a Domino apud illum: sed intellectus et voluntas hominis inde seu ex illa mutatur et variatur secundum receptionem. Homo vivit in medio inter caelum et infernum, ac jucundum amoris mali et inde falsi in illum ex inferno influit, ac jucundum amoris boni et inde veri in illum a Domino influit, ac tenetur constanter in sensu et perceptione vitae sicut a se, et per id tenetur etiam constanter in libero eligendi unum aut alterum, ac in facultate recipiendi unum aut alterum; quantum itaque eligit et recipit malum et falsum, tantum e medio illo defertur ad infernum; et quantum eligit bonum et verum, tantum e medio illo aufertur ad caelum.

[4] Status homini a creatione est, ut sciat quod malum sit ab inferno, et bonum sit a Domino, ac ut percipiat illa in se sicut a se, ac dum percipit. ut rejiciat malum ad infernum, ac recipiat bonum cum agnitione quod sit a Domino; cum hoc et illud facit, tunc malum non sibi appropriat, ac bonum non facit meritorium. Sed scio quod multi sint qui hoc non comprehendunt, et qui nec volunt comprehendere; sed orent usque ita, "Ut Dominus sit apud illos jugiter, ac levet et vertat facies ad illos, doceat, illustret et ducat illos, quoniam ex se nihil boni facere possunt, et det illis ut vivant; ne diabolus seducat illos, ac cordibus illorum indat mala, scientes quod dum non ducuntur a Domino, ille ducat, ac inspiret mala omnis generis, ut odia, vindictas, astus, dolos, sicut serpens inspirat venena; adest enim, excitat, et jugiter accusat, et ubi offendit cor aversum a Deo, intrat, ibi habitat, et animam ad infernum trahit: libera nos Domine." Haec coincidunt cum illis quae supra dicta sunt; nam infernum est diabolus: sic usque agnoscitur quod homo vel ducatur a Domino, vel ducatur ab inferno, ita quod sit in medio. Videantur quae de hac re supra (n. 1134) dicta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church