Apocalypse Explained (Tansley) n. 1147

Previous Number Next Number See English 

1147. "(1)Et aere et ferro." --Quod significet bona et vera naturalia etiam profanata, constat ex significatione "aeris," quod sit bonum naturale (de qua [supra], n. 70); et ex significatine "ferri," quod sit verum naturale (de qua, n. 176). Sed quia talia hic adducuntur quae sunt naturalis hominis, sciendum est quod naturale hominis sit trinum, rationale, naturale et sensuale; rationale est supremum ibi, sensuale est infimum ibi, et naturale est medium; genuinum rationale est ex influxu e spirituali mundo, sensuale est ex influxu e naturali mundo, naturale medium est vel rationalis vel est sensualis. Quod trinum illud sit, constare potest ex hominibus, qui dum in mundo sunt vel rationales sunt, vel sensuales vel intermedii: ex perceptione legum civilium, moralium et spiritualium imprimis elucet quinam sunt; illi qui ex ratione bene cogitant, judicant et concludunt rationales sunt, hi quoque elevate supra materialia cogitant; illi autem qui sensuales sunt, cogitant ex materialibus et in illis, et quod ex cogitatione loquuntur est modo ex memoria; et quia illi bini gradus dantur, etiam datur intermedius, qui vocatur naturalis. Quales sunt etiam cognosci potest ex intellectu Verbi; rationales hauriunt ex sensu litterae talia quae sunt doctrinae; sensuales manent solum in littera, nec aliquid interius ex illa concludunt. Cognoscuntur etiam iidem in mundo spirituali, quoniam tot gradus naturalium hominum in caelo ultimo dantur; ultimi sunt sensuales, supremi ibi sunt rationales; sed de his plura alibi. Quod vera et bona naturalia, quae significantur per "ferrum et aes," a Babylone etiam profanata sint, patet a profanatione sensus litterae Verbi ibi; sensus litterae Verbi est naturalis.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Sed de hac re etiam loquendum est ab experientia. Angeli superiorum caelorum sentiunt et percipiunt manifeste quod bona et vera sint illis ex Domino, et quod prorsus nihil boni et veri sit illis ex se. Cum remittuntur in statum proprii sui, quod fit per vices, etiam sentiunt et percipiunt manifeste quod malum et falsum, quae sunt proprii illorum, sint illis ex inferno. Quidam angeli ex caelo infimo, non comprehendentes quod malum et falsum sint ex inferno, ex causa quia in mundo agnoverant quod ipsi essent in malis ex nativitate et ex actuali vita, perducti sunt in societates infernales ab una in alteram; in qualibet, dum ibi erant, cogitabant prorsus sicut cogitabant diaboli ibi, ac aliter in una quam in altera; cogitabant tunc contra bona et vera: dicebatur illis ut cogitarent ex se, ita aliter, sed respondebant quod nequaquam possent; inde comprehendebant quod mala et falsa ab inferno influerent. Simile fit cum multis qui credunt et instant quod vita sit in illis. Quandoque etiam fit quod societates, quibus alligati sunt, ab illis separentur; a quibus cum separati sunt, non possunt cogitare, nec velle, nec loqui, nec agere; jacent sicut infantes recens nati; ut primum vero remittuntur in societates suas, revivunt: unusquisque enim, tam homo quam spiritus et angelus, quoad suas affectiones et inde cogitationes, alligatus est societatibus, et cum illis unum agit; inde est quod omnes cognoscantur quales sunt, ex societatibus in quibus sunt. Ex his patet quod quale vitae in illos ab extra influat.

[3] Quod me attinet, testari possum quod per quindecim annos manifeste perceperim quod non quicquam cogitarem et vellem a me, tum quod omne malum et falsum influeret ex societatibus infernalibus, et quod omne bonum et verum ex Domino: quapropter aliqui spiritus id animadvertentes dicebant quod non vivam; quibus datum est respondere, quod plus vivam quam illi, quia sentio influxum boni et veri a Domino, ac video et percipio illustrationem; et quod ex Domino percipiam mala et falsa ab inferno, non modo quod mala inde sint, sed etiam a quibus, et quoque datum est loqui cum illis, reprehendere illos, ac rejicere illos cum malis et falsis suis, a quibus sic liberatus sum: et amplius dicere datum est quod nunc sciam quod vivam, ac prius non ita. Ex his plene convictus sum quod omne malum et falsum sit ex inferno, ac omne bonum et verum, una cum perceptione illorum, sit ex Domino; ac insuper quod liberum mihi esset, ac inde perceptio sicut a me.

[4] Quod ex inferno sit omne malum et falsum, etiam oculis meis datum est videre. Apparent super infernis sicut ignes et fumi; mala sunt ignes, et falsa sunt fumi; illi continue inde exhalantur et exsurgunt: ac spiritus qui in medio inter caelum et infernum commorantur, secundum amores suos ab illis afficiuntur. Paucis etiam dicetur quomodo malum et falsum possunt effluere ex inferno, cum non datur nisi quam una vis agens, quae est vita quae Deus; hoc quoque revelatum est: dictum est verum ex Verbo cum voce magna e caelo, quod defluxit ad infernum, ac per illud ad infimum ejus; et auditum est quod id verum in defluxu successive et per gradus verteretur in falsum, et tandem in tale falsum quod prorsus oppositum erat vero, et tunc erat in infimo inferno. Quod ita conversum fuerit, erat causa quia omne recipitur secundum statum et formam; inde verum in formas inversas, quales sunt in inferno, influens successive invertebatur et mutabatur in falsum vero oppositum. Ex eo quoque patuit quale est infernum a summo ad imum: tum quod non sit nisi quam una vis agens, quae est vita quae Dominus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church