Apocalypse Explained (Tansley) n. 1088

Previous Number Next Number See English 

1088. [Vers. 18.] "Et mulier, quam vidisti, est urbs magna." --Quod significet nefandam doctrinam ecclesiae, constat ex significatione "mulieris," quod sit ecclesia, hic in qua vera et bona Verbi profanata sunt, quae non amplius est ecclesia, sed religiosum quod vocatur Babel; et ex significatione "urbis," quod sit doctrina ecclesiae (de qua [supra], n. 223), hic doctrina Babylonis, quae doctrina nefanda est, quia ex veris et bonis Verbi, ex quibus sancta ecclesiae, profanatis. Mulier illa, per quam significatur ecclesia, vocatur "urbs magna," quae significat doctrinam, quia ecclesia non aliunde est quam ex doctrina, nam qualis doctrina talis ecclesia, hic tale religiosum; est Babylon quae hic intelligitur per "urbem;" et per "Babylonem," ut metropolin, simile significatur quod per "Babyloniam" quae est regnum, ut quoque apud Danielem, ubi "Babel" dicitur; simile etiam significatur per reliquas urbes metropoles quod per regna, sicut regnum Judaicum per "Hierosolymam," regnum Israeliticum per "Samariam," regnum Syriae per "Damascum;" ac per "regnum significatur ecclesia, per "urbem metropolin" autem ecclesia quoad doctrinam.

[2] (Continuatio de Verbo.) Divinum Verum est quod vocatur sanctum; sed non prius sanctum est quam cum in ultimo suo est; ultimum ejus est Verbum in sensu litterae; quare Divinum Verum ibi est sanctum, et vocari potest sanctuarium; causa est, quia ille sensus continet et concludit omnia sancta caeli et ecclesiae. Apparet sicut Divina vera in caelis, quae spiritualia et caelestia vocantur, sint sancta prae Divinis veris in sensu litterae Verbi, quae sunt naturalia; sed Divina Vera in caelis, quae vocantur spiritualia et caelestia, sunt comparative sicut in homine pulmo et cor, quae nisi costis circumtecta forent, et inclusa pleurae et diaphragmati, non facerent pectus; nam absque illis integumentis non possent vitales suas functiones agere, immo nisi cum illis per vincula forent connexa: spiritualia Verbi sunt sicut spiritus pulmonum: caelestia ejus sunt sicut systole et diastole cordis; ac naturalia ejus sunt sicut pleura, diaphragma et costae cum fibris motricibus annexis, per quas reciprocantur motus.

[3] Porro spiritualia et caelestia Verbi sunt comparative sicut sancta Tabernaculi, quae fuerunt mensa super qua panes propositionis, altare aureum super quo thura, odoramenta et thuribulum, tum candelabrum cum lucernis, ac interius adhuc cherubi, propitiatorium et arca; haec omnia fuerunt sancta Ecclesiae Judaicae et Israeliticae; sed usque non potuerunt vocari sanctum et sanctuarium priusquam illa aulaeis et velis circumtecta fuerunt; absque tegumentis enim illa exstitissent nudo caelo, exposita imbribus et procellis, avibus caeli et feris terrae, et quoque furibus, quae illa violarent, diriperent et dispergerent: ita quoque Divina vera in caelis, quae vocantur spiritualia et caelestia, nisi inclusa forent veris naturalibus, qualia sunt vera sensus litterae Verbi.

[4] Vera naturalia, quae sunt vera sensus litterae Verbi, non sunt ipsa vera caeli, sed sunt apparentiae illorum; et apparentiae veri circumtegunt, includunt et continent vera caeli, quae sunt vera genuina, et faciunt ut in nexu et in ordine sint et cohaereant sicut cardiaca et pulmonaria cum suis tegumentis et costis, ut dictum est; et cum in nexu et in ordine sunt, tunc primum sunt sancta et non prius: hoc facit sensus litterae nostri Verbi per apparentias veri, ex quibus ultimum ejus consistit; inde est quod ille sit ipsum sanctum Divinum et sanctuarium.

[5] Qui autem separat apparentias veri a genuinis veris, et illas per se et ex se, et non per illas et ex illis, ac una cum illis, sensum litterae sanctum vocat, multum fallitur; ille separat qui sensum litterae solum videt, et non intellectum ejus explorat; ut faciunt qui non ex doctrina Verbum legunt. Per "cherubos" in Verbo intellecta est custodia et tutela, ne sancta caeli violentur, et ne Dominus adeatur nisi quam per amorem; inde per illos significatus est sensus litterae Verbi, nam ille custodit et tutatur: custodit et tutatur eo modo, quod homo possit cogitare et loqui secundum apparentias veri, dum probus est, simplex et quasi infans; sed cavebit ne apparentias confirmet usque ad destructionem genuini veri in caelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church