Apocalypse Explained (Tansley) n. 1065

Previous Number Next Number See English 

1065. "Et unus est."--Quod significet verum adulteratum et profanatum, quod potestas Domini super caelum et super terram, ita super homines ad salvandum illos, in supremum illorum, et ab illo in reliquos qui sub illo, translata sit, constat ex serie rerum in sensu interno spectata; dum enim per "septem reges" significantur omnia vera Verbi profanata, et cum per "quinque ceciderunt" significatur quod de reliquis veris hic non dicatur, seu quod praetereantur, solum de binis quae sunt reliquorum capita, nempe de potestate Domini super caelum et super terram, ac de Verbo, sequitur quod per "regem unum qui est," et per "alterum qui venturus est," significetur translatio potestatis Domini in supremum illorum, et quod per "bestiam quae octavus rex" significetur agnitio Verbi pro Divino, et tamen rejectio ejus.

[2] Quod ipsam rem attinet, nempe quod potestatem Domini super caelum et super terram, ita super homines ad salvandum illos, in supremum illorum, et ab illo in reliquos qui sub illo, transtulerint, notum est; ex quibus apparet quod omni corde et animo affectent ut super terra dii sint, proinde ut Divino cultu adorentur: quod supremus eorum loco Domini ut Deus adoretur, patet ex veneratione ejus super genubus, ex sancta osculatione calceorum ejus, tum quoque vestigiorum pedis ejus; quae veneratio aut potius adoratio sequitur ex eo, quod possit aperire caelum per claves Petri, ita dare caelum cuicunque placet, et quoque occludere caelum per easdem, ita conjicere in infernum quemcunque vult: nec hoc satis est; affectant etiam dominium super terram, ob quem finem opes regnorum mundi sub variis sanctitatis speciebus, in monasteria sua, quae totidem sunt thesauraria, corradunt et inferunt; ac ita sicut animas hominum, ita etiam facultates illorum sibi subjiciunt, consequenter non modo illa quae caeli sunt apud homines, sed etiam illa quae mundi sunt apud illos; sciunt enim quod qui possidet hominum animas, et qui insuper illorum opes, is possideat homines sicut Deus, et quod possit cultum quendam Divinum in se transferre. Inde patet quod illi qui ex hodierna Babylonia sunt, omni corde et animo affectent ut dii sint, ac ut Divino cultu adorentur; sed tametsi hoc affectant, usque negant quod aliquod Divinum in se transtulerint, de qua re in sequente articulo.

[3] (De Verbo.) In his quae nunc sequuntur, appendicis loco dicetur de Verbo et ejus sanctitate. Dictum est ab antiquo quod Verbum sit a Deo, divinitus inspiratum, et inde sanctum; sed usque hactenus nescitum est ubinam in eo Divinum est, nam Verbum in littera apparet sicut scriptum vulgare, stylo peregrino, non sublimi nec lucente sicut in scriptis saeculi; ex eo est quod homo qui Naturam prae Deo aut pro Deo colit, et inde ex se et suo proprio, et non e caelo a Domino cogitat, facile in errorem de Verbo et in contemptum ejus cadat; dicens corde dum id legit, Quid hoc? quid illud? an hoc est Divinum? an Deus, cui infinita sapientia est, ita loqui potest? ubi et unde sanctum ejus, nisi ex religioso cujus ministris inservit? et similia alia. Sed ut sciant quod Verbum sit Divinum non modo ad omnem sensum, sed etiam ad omnem vocem, revelatus est sensus internus ejus, qui est spiritualis, qui sensui externo ejus, qui est naturalis, inest sicut anima corpori suo; hic sensus potest de Verbi Divinitate et inde sanctitate testari, et convincere etiam hominem naturalem quod Verbum sit Divinum, si vult convinci.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church