Apocalypse Explained (Tansley) n. 1064

Previous Number Next Number See English 

1064. "Quinque ceciderunt."--Quod significet quod de reliquis veris profanatis hic non dicatur, (sed) solum de binis quae sunt religionis capita, constat ex significatione "quinque ceciderunt," quod sit quod de reliquis hic non dicatur; per "quinque" enim in Verbo, dum sequuntur post decem, significantur aliqui aut aliqua, tum reliqui et reliqua, et quoque pauci vel pauca; at cum non sequuntur post decem, significant multos vel multa (de qua ejus numeri significatione videatur n. 548). Quod per "quinque ceciderunt," significetur quod de reliquis non dicatur, patet quoque a sequentibus his, "Unus est, alter nondum venit, et quando venerit, brevi illum oportet manere," per quae significatur quod de binis veris profanatis, quae sunt capita reliquorum, hic dicendum sit; et porro de altero in versu sequente his verbis, "Et bestia, quae erat et non est, et ipse octavus (rex) est, et de septem est;" ex quibus patet quod per haec et illa significetur, quod de illis solis veris profanatis dicendum sit et non de reliquis.

[2] Quare nunc per "quinque quae ceciderunt" significantur reliqua religiosi istius quae profanata, nam intelliguntur quinque reges de septem, et per "septem reges" significantur omnia vera Verbi falsificata et profanata ab illis (videatur mox supra, n. 1063). Bina itaque vera profanata, quae reliquorum capita sunt, de quibus hic agitur, sunt quod Divinam Domini potestatem in se transtulerint, et quod Verbum rejecerint. Quod Divinam Domini potestatem in se transtulerint, significatur per "regem unum qui est," et per "alterum qui venturus est;" ac quod Verbum rejecerint, per quod "bestia rex octavus sit, et tamen inter septem."

[3] DE QUINTO PROFANATIONIS GENERE. Hoc genus non est simile reliquis, de quibus actum est; est enim joculari ex Verbo et de Verbo; nam qui joculantur ex Verbo, illud non sanctum habent; et qui joculantur de Verbo, illud vile habent; cum tamen Verbum est ipsum Divinum Verum Domini apud homines, ac Dominus in Verbo est praesens, et quoque caelum; nam singula Verbi cum caelo communicant, et per caelum cum Domino: quare joculari ex Verbo et de Verbo est sancta caeli pulvere terrestri spargere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church