Apocalypse Explained (Tansley) n. 1061

Previous Number Next Number See English 

1061. (Vers. 9.) "Haec mens habens sapientiam."--Quod significet intellectum eorum in sensu naturali ex spirituali, constat ex significatione "Haec mens," quod sit intellectus illorum; ex significatione "habentis sapientiam," quod sit qui percipere potest quid repraesentatum et inde significatum est per visionem, in specie per "bestiam coccineam," et ejus "septem capita et decem cornua;" in sensu autem abstracto a persona, per "habentem sapientiam" intelligitur explicatio rei repraesentatae in sensu naturali ex spirituali, ita explicatio quid "septem montes" et "septem reges" sunt, qui per "septem capita" significantur; nam explicatio facta ab angelo, quod "capita septem sint montes septem super quibus mulier," et quod sint "reges septem, quorum quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit," et quae sequuntur, non est explicatio in sensu naturali ex spirituali, sed est explicatio in sensu mere naturali, in quo sensus spiritualis latet; qui sensus evolvendus est; et evolvitur dum explicatur quid significatur per "septem montes," quid per "septem reges," tum quid per "quinque qui ceciderunt," et quid per "unum qui est," et sic porro; hoc itaque intelligitur per "habere sapientiam," sicut etiam supra, "Hic sapientia est: habens intelligentiam, computet numerum bestiae" ((Apoc.) cap. xiii. 18). Quod angelus non explicuerit visionem in sensu naturali ex spirituali, est quia explicatio etiam facit Verbum in littera, et Verbum in littera erit naturale, in cujus singulis sensus spiritualis erit reconditus; alioqui Verbum non serviret caelis pro basi, nec ecclesiae pro conjunctione ejus cum caelo; inde est, quod etiam alibi in Verbo, ut apud Danielem, et reliquos Prophetas, ubi angeli explicant visiones explicent illas in sensu mere naturali, et prorsus non in sensu naturali ex spirituali: sensus naturalis ex spirituali est hic dum explicatur quid "septem montes," tum quid "septem reges," et quid aliqua significant; nempe, quod "montes" significent bona Verbi, et "montes septem" illa profanata, et quod "reges" significent vera Verbi, et "reges septem" illa profanata; hic est sensus naturalis ex spirituali, qui vocatur sensus internus, tum etiam sensus spiritualis naturalis.

[2] DE QUARTO GENERE PROFANATIONIS. Quartum profanationis genus est agere pietatis vitam, frequentando templa, devote auscultando praedicationes, obeundo Sacramentum Cenae, et reliqua cultus secundum statuta, legendo domi Verbum, et quandoque libros devotionis, ac orando mane et vespere secundum morem, --et tamen nihili facere praecepta vitae quae in Verbo, et in specie in decalogo, agendo insincerum et injustum in negotiis et judiciis ex causa lucri aut amicitiae, scortando et adulterando, quando libido incendit et dat copiam, flagrando odio et vindicta contra illos qui non lucro aut honori ejus indulgent, mentiendo, et loquendo male de bonis et bene de malis, et sic porro; cum homo in his est, et nondum ab iis purificatus est per aversionem et aversationem, et usque devote colit Deum, ut supra dictum est, tunc profanat; nam interna sua quae impura sunt immiscet externis quae pia sunt, et haec conspurcat: non enim datur externum quod non procedit et existit ab internis; actiones enim et loquelae hominis sunt ejus externa, cogitationes et voluntates sunt ejus interna; homo non loqui potest nisi ex cogitatione, et agere nisi ex voluntate: cum vita cogitationum et voluntatum imbuta est astutia, malitia et violentia, non potest aliter quam quod illae sicut interiora vitae crimina una influant in loquelas et actiones quae cultus et pietatis sunt, et foedare illas sicut caenum aquas.

[3] Hic cultus est qui intelligitur per "Gogum et Magogum" (Apoc. xx. 8); et describitur ita apud Esaiam, "Quid Mihi multitudo sacrificiorum," .... mincha, suffitus, sabbathum, novilunia, festa stata et orationes, dum manus vestrae plenae sanguinibus sunt? "Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum, .... cessate malum facere" (i. 11-19). Hoc genus profanationis non est hypocriticum, sicut prius, quia homo, qui in eo est, credit salvari per cultum externum separatum ab interno, et nescit quod cultus, per quem salvatur, sit externus ab interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church