Apocalypse Explained (Tansley) n. 1060

Previous Number Next Number See English 

1060. VERSUS 9-11. "Haec mens habens sapientiam: septem capita septem sunt montes, ubi mulier sedet super illis. Et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere. Et bestia quae erat et non est, et ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit." 9. "Haec mens habens sapientiam," significat intellectum eorum in sensu naturali ex spirituali (n. 1061); "septem capita montes sunt septem, ubi mulier sedet super, illis," significat bona Verbi adulterata et profanata ab illis qui ex eo religioso in dominio sunt (n. 1062). 10. "Et reges septem sunt," significat etiam vera Verbi falsificata et profanata ab illis (n. 1063); "quinque ceciderunt," significat quod de reliquis veris profanatis hic non dicatur, sed solum de binis quae sunt religionis capita (n. 1064); "et unus est," significat verum adulteratum, quod potestas Domini super caelum et super terram, ita super homines ad salvandum illos, in supremum illorum, et inde in reliquos qui sub illo, translata sit (n. 1065); "alter nondum venit, et quando venerit, brevi illum oportet manere," significat verum profanatum, quod potestas Domini super terram ab illis assumpta dicatur non esse Divina, cum tamen est Divina (n. 1066). 11. "Et bestia quae erat et non est, et ipse octavus est, et de septem est, et in interitum abit," significat quod verum profanatum etiam sit, quod Verbum sit Divinum, et tamen est rejectum (n. 1067).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church