Spiritual Experiences (Odhner) n. 2503

Previous Number Next Number See English 

2503. Genus hujus doli vocari potest doli assentationum, cumprimis in aulis, vel sui lucri, vel suae voluptatis causa, hoc est, cupiditatum ex sui amore, vel ex mundi amore, fluentium; ita in genera et haec in species, distincti: haec coram spiritibus scripta, et coram iis, qui tales sunt, qui tacent, et cogitant, quid futurum iis, quia exitum eorum iis quoque repraesentatum cogitant, nam tale eos quammaxime movet, quia vitae suae voluptariae et lucro imprimis student. 1748, 3 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church