2502. Venenum tale erat apud eos, ut hebetaret omnes vires agendi in veris et bonis, sic ut tollerent omne studium; apud me aliquibus diebus fuerunt, et mihi [intulerunt] {1} talem molestiam cogitandi agendique seria, vera et bona, et videndi ea, ut vix scirem quid facerem, talis est influxus venenorum talium; cum in societate spirituum bonorum sunt, iis inducunt torporem faciendi bonum, et quod eorum muneris est, ita qui inclinant ad labores et usus in republica, dum [id genus] inter tales venit, seu in eorum societates, tunc omne eis studium torpescit, sic ab iis imprimis seducitur genus humanum; quare reges tales ex aulis suis rejiciunt, nam societates maxime laedunt, et a veris et bonis seducunt, ut tandem eorum studio, sicut dulcedine irretiantur, nam vivunt opipare, vestiuntur magnifice, otio solum fruuntur, odio habent laboriosos et studiosos veri et boni, sunt perditores generis humani; nam notum est, qui [cum] otio indulgere incipiunt, ex eo maximum dulcedinis capiunt, sicut mendicantes, qui otio isti semel adsuescunt, sic detinentur et amoventur ab omni studio, ut sint membra societatis civilis, seu ut sint cives; tales non possunt dici cives, sed perditores civium. 1748, 3 Julius. @1 sic A.C. 1509$