2498. De exitu eorum cogitans, quales ii tandem fiunt, mihi ostensum est per visionem, quod tandem a societatibus spirituum expellantur, quia tandem deteguntur, quod tales sunt, et tunc solitarii sedent, solum in societate solitariorum, quae societas mihi per visionem repraesentabatur, sicut quidam lata facie, cujus corpus non apparebat, cujus magnitudo et crassitudo tanta {1} erat, ut aequaret circiter 4 vel 5 aliorum facies, cum lato pileo canneo albescente super caput, sic sedentes fixe in suo loco, nec amplius cum aliis--talis {2} quoque fit status eorum, sicut repraesentatus, sibimet quoque ita appariturus--nec {3} amplius sic in aliqua vita activa. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. crassa talis tanta$ @2 ms. aliis, talis$ @3 ms. appariturus, nec$